|
LIBER LEVITICUS
1 1 Vocavit autem Moysen et locu tus est ei Dominus de
tabernacu lo conventus dicens: 2 “ Loquere filiis Israel et dices ad
eos: Homo, qui obtulerit ex vobis hostiam Domino de animalibus domesticis,
de bobus et pecoribus offerens victimas, 3 si holocaustum fuerit eius
oblatio de armento, masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi
conventus ad placandum sibi Dominum; 4 ponetque manum super caput
hostiae, et acceptabilis erit atque in expiationem eius proficiens. 5
Immolabitque vitulum coram Domino, et offerent filii Aaron sacerdotes
sanguinem eius aspergentes per altaris circuitum, quod est ante ostium
tabernaculi conventus. 6 Detracta pelle, hostiam offerens in frusta
concidet; 7 et filii Aaron sacerdotis ponent in altari ignem, strueque
lignorum super ignem composita, 8 membra, quae caesa sunt, desuper
ordinabunt, caput videlicet et adipem. 9 Intestina autem et crura
offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum,
incensum suavissimi odoris Domino. 10 Quod si de pecoribus eius oblatio
est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret;
11 immolabitque ad latus altaris, quod respicit ad aquilonem, coram
Domino. Sanguinem vero illius aspergent contra altare filii Aaron
sacerdotes per circuitum; 12 dividetque offerens membra, caput et
adipem, et sacerdos imponet ea super ligna, quibus subest ignis in altari.
13 Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia
adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris
suavissimi Domino. 14 Sin autem de avibus holocausti oblatio fuerit
Domino, offeret de turturibus aut pullis columbae oblationem suam. 15
Et sacerdos afferet eam ad altare; retortum ad collum caput adolebit in
altari, sanguisque eius exprimetur contra parietem altaris. 16
Vesiculam vero gutturis et plumas proiciet offerens prope altare ad
orientalem plagam in loco, in quo cineres effundi solent; 17
confringetque eam inter alas, quas non secabit, et adolebit eam sacerdos
super altare, lignis super ignem positis: holocaustum est et incensum
suavissimi odoris Domino.
2 1 Anima cum obtulerit oblationem sacrificii farinae Domino,
simila erit eius oblatio, fundetque super eam oleum et ponet tus 2 ac
deferet ad filios Aaron sacerdotes, tolletque ex eo pugillum plenum
similae et olei ac totum tus, et sacerdos adolebit memoriale super altare,
incensum odoris suavissimi Domino. 3 Quod autem reliquum fuerit de
sacrificio, erit Aaron et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis
Domini. 4 Cum autem obtuleris sacrificium similae coctum in clibano: de
simila erunt panes, scilicet absque fermento conspersi oleo et lagana
azyma oleo lita; 5 si oblatio tua fuerit de sartagine, simila erit,
conspersa oleo et absque fermento; 6 divides eam minutatim et fundes
super eam oleum: oblatio similae est. 7 Sin autem de frixorio fuerit
sacrificium, aeque simila oleo conspergetur. 8 Et deferes oblationem
ex his Domino factam tradens manibus sacerdotis, 9 qui afferet eam ad
altare, tollet memoriale de sacrificio et adolebit super altare: incensum
odoris suavissimi Domino. 10 Quidquid autem reliquum est, erit Aaron
et filiorum eius: sanctum sanctorum de incensis Domini. 11 Omnis
oblatio similae, quam offeretis Domino, absque fermento fiet, quia nihil
fermenti ac mellis adolebitis incensum Domino. 12 Primitias tantum
eorum offeretis tamquam munera Domino; super altare vero non ponentur in
odorem suavitatis. 13 Quidquid obtuleris sacrificii, similae sale
condies nec auferes sal foederis Dei tui de sacrificio tuo: in omni
oblatione tua offeres sal. 14 Sin autem obtuleris munus primarum frugum
tuarum Domino, spicas tostas igni et grana fracta farris recentis offeres
in sacrificium primarum frugum tuarum 15 fundens supra oleum et tus
imponens: similae oblatio est. 16 De qua adolebit sacerdos tamquam
memoriale partem farris fracti et olei ac totum tus.
3 1 Quod si hostia pacificorum fue rit eius oblatio et de bobus
vo luerit offerre marem sive feminam, immaculata offeret coram Domino.
2 Ponetque manum super caput victimae suae, quam immolabit ad ostium
tabernaculi conventus, fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per
circuitum altaris 3 et offerent de hostia pacificorum tamquam incensum
Domino adipem, qui operit vitalia, et quidquid pinguedinis eis adhaeret,
4 duos renes cum adipe, quo teguntur iuxta ilia, et reticulum iecoris,
quem iuxta renes, auferet. 5 Adolebuntque ea filii Aaron in altari
super holocausto, quod est super lignis et igne: incensum suavissimi
odoris Domino. 6 Si vero de pecoribus fuerit Domino eius oblatio,
pacificorum scilicet hostia, sive masculum sive feminam obtulerit,
immaculata erunt. 7 Si agnum obtulerit coram Domino, 8 ponet manum
super caput victimae suae, quam immolabit coram tabernaculo conventus;
fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum; 9 et
offeret de pacificorum hostia incensum Domino adipem et caudam totam, quam
iuxta tergum, auferet, et pinguedinem, quae operit ventrem, atque
universum adipem, qui vitalibus adhaeret, 10 et utrumque renunculum
cum adipe, qui est iuxta ilia, reticulumque iecoris, quem iuxta
renunculos, auferet. 11 Et adolebit ea sacerdos super altare: panis et
incensum Domino. 12 Si capra fuerit eius oblatio, offeret eam coram
Domino, 13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam coram
tabernaculo conventus. Et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris
circuitum, 14 tolletque ex ea oblationem suam, incensum Domino, adipem
scilicet, qui operit ventrem, et universum, qui vitalibus adhaeret, 15
duos renunculos cum adipe, qui est super eos iuxta ilia, et reticulum
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 16 adolebitque ea sacerdos
super altare: panis et incensum suavissimi odoris omnis adeps Domino.
17 Iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris, nec
adipem nec sanguinem omnino comedetis ”.
4 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere
filiis Israel: Anima cum peccaverit per ignorantiam et de universis
mandatis Domini, quae praecepit ut non fierent, quippiam fecerit, 3 si
sacerdos, qui est unctus, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret
pro peccato suo vitulum immaculatum Domino sacrificium pro peccato; 4
et adducet illum ad ostium tabernaculi conventus coram Domino ponetque
manum super caput eius et immolabit eum coram Domino. 5 Hauriet quoque
sacerdos unctus de sanguine vituli inferens illum in tabernaculum
conventus; 6 cumque intinxerit digitum in sanguinem, asperget eo
septies coram Domino contra velum sanctuarii; 7 ponetque de eodem
sanguine super cornua altaris thymiamatis gratissimi coram Domino, quod
est in tabernaculo conventus; omnem autem reliquum sanguinem fundet in
basim altaris holocausti in introitu tabernaculi. 8 Et omnem adipem
vituli pro peccato auferet tam eum, qui operit vitalia, quam omnem, qui
vitalibus adhaeret, 9 duos renunculos et adipem, qui est super eos
iuxta ilia, et reticulum iecoris, quem iuxta renunculos, auferet, 10
sicut aufertur de vitulo hostiae pacificorum; et adolebit ea sacerdos
super altare holocausti. 11 Pellem vero et omnes carnes cum capite et
pedibus et intestinis et fimo, 12 totum vitulum efferet extra castra
in locum mundum, ubi cineres effundi solent; incendetque eum super
lignorum struem igne: in loco effusorum cinerum cremabitur. 13 Quod si
omnis coetus Israel ignoraverit, et res abscondita fuerit ab oculis
congregationis, feceritque quod contra mandatum Domini est et deliquerit,
14 et postea intellexerit peccatum suum, offeret congregatio vitulum
pro peccato adducetque eum ad ostium tabernaculi conventus. 15 Et
ponent seniores coetus populi manus super caput eius coram Domino,
immolatoque vitulo in conspectu Domini, 16 inferet sacerdos, qui
unctus est, de sanguine eius in tabernaculum conventus, 17 tincto
digito aspergens septies contra velum; 18 ponetque de eodem sanguine
in cornibus altaris, quod est coram Domino in tabernaculo conventus.
Reliquum autem sanguinem fundet iuxta basim altaris holocaustorum, quod
est in ostio tabernaculi conventus; 19 omnemque eius adipem tollet et
adolebit super altare. 20 Sic faciens et de hoc vitulo quomodo fecit
de vitulo pro peccato; sic faciet ei. Expiante eos sacerdote, propitius
erit Dominus. 21 Ipsum autem vitulum efferet extra castra atque
comburet sicut et priorem vitulum: sacrificium pro peccato est
congregationis. 22 Si peccaverit princeps et fecerit unum ex omnibus
per ignorantiam, quod Domini Dei sui lege prohibetur, deliqueritque,
23 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret hostiam Domino
hircum de capris immaculatum 24 ponetque manum suam super caput eius
et immolabit eum in loco, ubi solet mactari holocaustum coram Domino:
sacrificium pro peccato est. 25 Et tinguat sacerdos digitum in
sanguine hostiae pro peccato ponetque super cornua altaris holocausti et
reliquum fundet ad basim eius. 26 Adipem vero adolebit supra, sicut in
victimis pacificorum fieri solet; expiabitque eum a peccato eius, ac
dimittetur ei. 27 Quod si peccaverit anima per ignorantiam de populo
terrae, ut faciat quidquam ex his, quae Domini lege prohibentur, atque
delinquat, 28 aut indicatum ei fuerit peccatum suum, offeret capram
immaculatam; 29 ponetque manum super caput hostiae pro peccato et
immolabit eam in loco holocausti. 30 Tolletque sacerdos de sanguine in
digito suo et ponet super cornua altaris holocausti et reliquum fundet ad
basim eius. 31 Omnem autem auferens adipem, sicut auferri solet de
victimis pacificorum, adolebit super altare in odorem suavitatis Domino,
expiabitque eum, et propitius erit Dominus. 32 Sin autem de ovibus
obtulerit victimam pro peccato, adducet agnam immaculatam; 33 ponet
manum super caput eius et immolabit eam in loco, ubi solent holocaustorum
caedi hostiae. 34 Sumetque sacerdos de sanguine eius digito suo et
ponens super cornua altaris holocausti reliquum fundet ad basim eius.
35 Omnem quoque auferens adipem, sicut auferri solet adeps agni, qui
immolatur pro pacificis, cremabit in altari super incensis Domini;
expiabitque eum et peccatum eius, et dimittetur illi.
5 1 Si peccaverit anima et audiverit vocem iurantis testisque
fuerit, quod aut ipse vidit aut comperit, si non indicaverit, iniquitatem
portabit; 2 vel si anima tetigerit aliquid immundum, sive cadaver
bestiae sit aut iumenti vel reptilis, et absconditum fuerit ab eo, ipse
immundus et reus erit; 3 aut si tetigerit quidquam de immunditia
hominis iuxta omnem impuritatem, qua pollui solet, absconditumque fuerit
ab eo, sed ipse cognoverit postea, subiacebit delicto; 4 aut si anima
temere iuraverit et protulerit labiis suis, ut vel male quid faceret vel
bene iuxta omnia, quae homines temere iurant, absconditumque fuerit ab eo,
sed ipse postea intellexerit, delicto subiacebit; 5 si ergo reus
factus fuerit uno ex istis, confiteatur peccatum suum 6 et offerat
Domino sacrificium delicti pro peccato suo agnam de gregibus sive capram
ut sacrificium pro peccato; expiabitque eum sacerdos a peccato eius. 7
Sin autem non potuerit offerre pecus, offerat ut sacrificium pro delicto
duos turtures vel duos pullos columbarum Domino: unum in sacrificium pro
peccato et alterum in holocaustum; 8 dabitque eos sacerdoti, qui
primum offerens ut sacrificium pro peccato retorquebit caput eius ad
pennulas, ita ut collo haereat et non penitus abrumpatur; 9 et
asperget de sanguine eius parietem altaris; quidquid autem reliquum
fuerit, faciet destillare ad fundamentum eius: sacrificium pro peccato
est. 10 Alterum vero adolebit holocaustum, ut fieri solet; expiabitque
eum sacerdos a peccato eius, et dimittetur ei. 11 Quod si non quiverit
manus eius offerre duos turtures aut duos pullos columbarum, offeret pro
peccato suo similae partem ephi decimam in sacrificium pro peccato; non
mittet in eam oleum, nec turis aliquid imponet, quia sacrificium pro
peccato est. 12 Tradetque eam sacerdoti, qui, plenum ex toto pugillum
in memoriale hauriens, cremabit in altari super incensis Domini:
sacrificium pro peccato est. 13 Et expiabit eum sacerdos et peccatum
eius in uno ex his casibus, et propitius erit Dominus. Reliquam vero
partem sacerdos habebit sicut in oblatione similae ”. 14 Locutus est
Dominus ad Moysen dicens: 15 “ Anima, si praevaricans per errorem in
his, quae Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret sacrificium pro
delicto arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem argenti
siclorum pondere sanctuarii in paenitentiam; 16 ipsumque, quod intulit
damni, restituet et quintam partem ponet supra tradens sacerdoti, qui
expiabit eum offerens arietem, et dimittetur ei. 17 Anima, si
peccaverit per ignorantiam feceritque unum ex his, quae Domini lege
prohibentur, et peccati rea portaverit iniquitatem suam, 18 offeret
arietem immaculatum de gregibus iuxta aestimationem sacerdoti, qui
expiabit eum ab eo, quod nesciens fecerit, et dimittetur ei: 19
sacrificium pro delicto est, delinquens deliquit in Dominum ”. 20
Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 21 “ Anima, quae peccaverit et,
contempto Domino, negaverit proximo suo depositum, quod fidei eius
creditum fuerat, vel vi aliquid extorserit aut calumniam fecerit, 22
sive rem perditam invenerit et infitians insuper peierarit in uno ex
omnibus, in quibus peccare solent homines, 23 si quis sic peccaverit
et deliquerit, reddet omnia, quae per rapinam vel calumniam abstulerit vel
deposita retinuerit vel perdita invenerit 24 vel de quibus peierarit,
et restituet integra et quintam insuper addet partem domino, cui damnum
intulerat, in die sacrificii pro delicto. 25 Sacrificium pro delicto
offeret Domino: arietem immaculatum de grege iuxta aestimationem; 26
qui expiabit eum coram Domino, et dimittetur illi pro singulis, quae
faciendo peccaverit ”.
6 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe Aaron
et filiis eius: Haec est lex holocausti: cremabitur in foco altaris tota
nocte usque mane; ignis altaris in eo ardebit. 3 Vestietur sacerdos
tunica et feminalibus lineis super verecunda sua; tolletque cineres, quos
vorans ignis exussit, et ponet iuxta altare. 4 Porro spoliabitur
prioribus vestimentis; indutusque aliis efferet cineres extra castra in
locum mundum. 5 Ignis autem in altari semper ardebit, non
exstinguetur, quem nutriet sacerdos subiciens ligna mane per singulos dies
et, imposito holocausto, desuper adolebit adipes pacificorum. 6 Ignis
est iste perpetuus, qui numquam deficiet in altari. 7 Haec est lex
sacrificii similae, quod offerent filii Aaron coram Domino et coram
altare: 8 tollet sacerdos ex eo pugillum similae, quae conspersa est
oleo, et totum tus, quod super similam positum est; adolebitque illud in
altari in odorem suavissimum, memoriale Domino. 9 Reliquam autem
partem similae comedet Aaron cum filiis suis, et panis absque fermento
comedetur in loco sancto; in atrio tabernaculi conventus comedent illam.
10 Ideo autem non coquetur fermentata, quia ut partem eorum dedi illam
ex incensis meis: sanctum sanctorum est, sicut sacrificium pro peccato
atque pro delicto; 11 mares tantum stirpis Aaron comedent illud.
Legitimum sempiternum est in generationibus vestris de incensis Domini;
omnis, qui tetigerit illa, sanctificabitur ”. 12 Et locutus est Dominus
ad Moysen dicens: 13 “ Haec est oblatio Aaron et filiorum eius, quam
offerre debent Domino in die unctionis ipsius: decimam partem ephi
offerent similae in sacrificio sempiterno medium eius mane et medium
vespere; 14 quae in sartagine oleo conspersa frigetur. Afferes eam
calidam et offeres divisam minutatim, sacrificium in odorem suavissimum
Domino. 15 Sacerdos unctus, qui patri iure successerit, faciet illud.
Legitimum sempiternum: Domino tota cremabitur; 16 omne enim
sacrificium similae sacerdotum igne consumetur, nec quisquam comedet ex eo
”. 17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Loquere Aaron et
filiis eius: Ista est lex sacrificii pro peccato: in loco, ubi mactatur
holocaustum, mactabitur coram Domino: sanctum sanctorum est. 19
Sacerdos, qui offert, comedet illud in loco sancto, in atrio tabernaculi
conventus. 20 Quidquid tetigerit carnes eius, sanctificabitur: si de
sanguine illius vestis fuerit aspersa, lavabitur in loco sancto; 21
vas autem fictile, in quo coctum est, confringetur; quod si vas aeneum
fuerit, defricabitur et lavabitur aqua. 22 Omnis masculus de genere
sacerdotali vescetur carnibus eius, quia sanctum sanctorum est. 23
Omne autem sacrificium pro peccato, de cuius sanguine infertur in
tabernaculum conventus ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed
comburetur igni.
7 1 Haec quoque est lex sacrificii pro delicto: sanctum sanctorum
est, 2 idcirco, ubi immolatur holocaustum, mactabitur et victima pro
delicto; sanguis eius per gyrum fundetur altaris. 3 Omnemque adipem
offeret ex ea, caudam scilicet et adipem, qui operit vitalia, 4 duos
renunculos et pinguedinem, quae super eos iuxta ilia est, reticulumque
iecoris, quem iuxta renunculos, auferet; 5 et adolebit ea sacerdos
super altare ut incensum Domino: sacrificium pro delicto est. 6 Omnis
masculus de sacerdotali genere in loco sancto vescetur his carnibus, quia
sanctum sanctorum est. 7 Sicut sacrificium pro peccato, ita et
sacrificium pro delicto, utriusque hostiae lex una est; ad sacerdotem, qui
eam obtulerit, pertinebit. 8 Sacerdos, qui offert holocaustum cuiusdam
viri, habebit pellem victimae, 9 et omne sacrificium similae, quod
coquitur in clibano, et, quidquid in frixorio vel in sartagine
praeparatur, eius erit sacerdotis, a quo offertur; 10 et omne
sacrificium similae sive oleo conspersum sive aridum fuerit, cunctis
filiis Aaron aequa mensura per singulos dividetur. 11 Haec est lex
hostiae pacificorum quae offertur Domino; 12 si pro gratiarum actione
fuerit oblatio, offerent panes absque fermento conspersos oleo et lagana
azyma uncta oleo coctamque similam ut collyridas olei admixtione
conspersas, 13 panes quoque fermentatos cum hostia pacificorum pro
gratiarum actione, 14 ex quibus unus offeretur munus Domino et erit
sacerdotis, qui fundet hostiae sanguinem. 15 Cuius carnes eadem
comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane. 16 Si voto
vel sponte quisquam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die; sed et
si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est; 17 quidquid autem
tertius invenerit dies, ignis absumet. 18 Si quis de carnibus victimae
pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio nec proderit
offerenti; quin potius, quaecumque anima tali se edulio contaminarit,
praevaricationis rea erit. 19 Caro, quae aliquid tetigerit immundum,
non comedetur, sed comburetur igni; ceterum carne, qui fuerit mundus,
vescetur. 20 Anima polluta, quae ederit de carnibus hostiae
pacificorum, quae oblata est Domino, peribit de populis suis; 21 et,
quae tetigerit immunditiam hominis vel iumenti, sive omnis rei
abominabilis, quae polluere potest, et comederit de huiuscemodi carnibus,
interibit de populis suis ”. 22 Locutusque est Dominus ad Moysen
dicens: 23 “ Loquere filiis Israel: Adipem bovis et ovis et caprae non
comedetis. 24 Adipem cadaveris morticini et eius animalis, quod a
bestia laceratum est, habebitis in usus varios, sed non comedetis. 25
Si quis adipem, qui offertur in incensum Domini, comederit, peribit de
populo suo. 26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo,
tam de avibus quam de pecoribus; 27 omnis anima, quae ederit
sanguinem, peribit de populis suis ”. 28 Locutus est Dominus ad Moysen
dicens: 29 “ Loquere filiis Israel: Qui offert victimam pacificorum
Domino, afferat oblationem suam Domino de victima pacificorum. 30
Tenebit manibus incensa Domini, adipem scilicet et pectusculum afferet;
pectusculum, ut elevetur coram Domino. 31 Et sacerdos adolebit adipem
super altare; pectusculum autem erit Aaron et filiorum eius. 32 Armus
quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in munus sacerdotis. 33 Qui
de filiis Aaron obtulerit sanguinem et adipem victimae pacificorum, ipse
habebit armum dextrum in portione sua; 34 pectusculum enim elationis
et armum donationis tuli a filiis Israel de hostiis eorum pacificis et
dedi Aaron sacerdoti ac filiis eius, lege perpetua, ab omni populo Israel
”. 35 Haec est portio Aaron et filiorum eius de incensis Domini die,
qua applicavit eos, ut sacerdotio fungerentur; 36 et quae praecepit
dari eis Dominus a filiis Israel die, qua unxit eos, religione perpetua in
generationibus eorum. 37 Ista est lex holocausti et oblationis similae
et sacrificii pro peccato atque delicto et pro consecratione et
pacificorum victimis, 38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai,
quando mandavit filiis Israel, ut offerrent oblationes suas Domino in
deserto Sinai.
8 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Tolle Aaron
cum filiis suis, vestes eorum et unctionis oleum, vitulum pro peccato,
duos arietes, canistrum cum azymis; 3 et congregabis omnem coetum ad
ostium tabernaculi conventus ”. 4 Fecit Moyses, ut Dominus imperarat;
congregatoque omni coetu ante fores tabernaculi conventus, 5 ait: “
Iste est sermo, quem iussit Dominus fieri ”. 6 Statimque applicavit
Aaron et filios eius. Cumque lavisset eos aqua, 7 vestivit pontificem
subucula linea accingens eum balteo et induens tunica hyacinthina et
desuper ephod imposuit, 8 quod astrinxit cingulo ephod firmiter; et
imposuit ei pectorale, in quo dedit Urim et Tummim. 9 Cidari quoque
texit caput et super eam contra frontem posuit laminam auream, diadema
sanctum, sicut praeceperat Dominus Moysi. 10 Tulit et unctionis oleum,
quo levit habitaculum cum omni supellectili sua et sanctificavit ea.
11 Cumque de eo aspersisset altare septem vicibus, unxit illud et
omnia vasa eius labrumque cum basi sua sanctificavit oleo. 12 Quod
fundens super caput Aaron, unxit eum et consecravit; 13 filios quoque
eius applicatos vestivit subuculis lineis et cinxit balteo imposuitque
mitras, ut iusserat Dominus Moysi. 14 Adduxit et vitulum pro peccato;
cumque super caput eius posuissent Aaron et filii eius manus suas, 15
immolavit eum; et hauriens Moyses sanguinem tincto digito tetigit cornua
altaris per gyrum et mundavit illud; fuditque reliquum sanguinem ad
fundamenta eius et sanctificavit illud expiando. 16 Adipem autem, qui
erat super vitalia, et reticulum iecoris duosque renunculos cum arvinulis
suis adolevit super altare; 17 vitulum cum pelle, carnibus et fimo
cremans extra castra, sicut praeceperat Dominus Moysi. 18 Attulit et
arietem in holocaustum, super cuius caput cum imposuissent Aaron et filii
eius manus suas, 19 immolavit eum et fudit sanguinem eius per altaris
circuitum. 20 Ipsumque arietem in frusta concidens, caput eius et
artus et adipem adolevit igni; 21 lotis prius intestinis et pedibus,
totumque simul arietem adolevit super altare, eo quod esset holocaustum
suavissimi odoris, incensum Domino, sicut praeceperat Dominus Moysi. 22
Attulit et arietem secundum in consecrationem sacerdotum; posueruntque
super caput illius Aaron et filii eius manus suas. 23 Quem cum
immolasset Moyses, sumens de sanguine tetigit extremum auriculae dextrae
Aaron et pollicem manus eius dextrae, similiter et pedis. 24
Applicavit et filios Aaron; cumque de sanguine arietis immolati tetigisset
extremum auriculae singulorum dextrae et pollices manus ac pedis dextri,
reliquum fudit super altare per circuitum. 25 Tulitque adipem et
caudam omnemque pinguedinem, quae operit intestina reticulumque iecoris,
et duos renes cum adipibus suis et armo dextro. 26 Tollens autem de
canistro azymorum, quod erat coram Domino, panem absque fermento et
collyridam conspersam oleo laganumque posuit super adipes et armum
dextrum, 27 tradens simul omnia super manus Aaron et filiorum eius.
Qui, postquam levaverunt ea coram Domino, 28 rursum suscepta de
manibus eorum adolevit in altari super holocausto, eo quod illa essent
consecrationis oblatio, in odorem suavitatis: incensum erat Domino. 29
Tulit et pectusculum elevans illud coram Domino de ariete consecrationis
in partem suam, sicut praeceperat Dominus Moysi. 30 Assumensque de
unguento et sanguine, qui erat in altari, aspersit super Aaron et
vestimenta eius et super filios illius ac vestes eorum. 31 Cumque
sanctificasset eos in vestitu suo, praecepit eis dicens: “ Coquite carnes
ante fores tabernaculi et ibi comedite eas; panes quoque consecrationis
edite, qui positi sunt in canistro, sicut mihi praeceptum est: "Aaron et
filii eius comedent eos; 32 quidquid autem reliquum fuerit de carne et
panibus, ignis absumet". 33 De ostio quoque tabernaculi conventus non
exibitis septem diebus usque ad diem, quo complebitur tempus
consecrationis vestrae; septem enim diebus finitur consecratio. 34
Sicut et impraesentiarum factum est, praecepit Dominus, ut fieret in
expiationem eorum. 35 Die ac nocte manebitis in ostio tabernaculi
conventus observantes observationem Domini, ne moriamini: sic enim mihi
praeceptum est ”. 36 Feceruntque Aaron et filii eius cuncta, quae
locutus est Dominus per manum Moysi.
9 1 Facto autem octavo die, vocavit Moyses Aaron et filios eius
ac maiores natu Israel dixitque ad Aaron: 2 “ Tolle de armento vitulum
pro peccato et arietem in holocaustum, utrumque immaculatum, et affer
illos coram Domino. 3 Et ad filios Israel loqueris: "Tollite hircum
pro peccato et vitulum atque agnum anniculos et sine macula in
holocaustum, 4 bovem et arietem pro pacificis, et immolate eos coram
Domino, et sacrificium similae oleo conspersae: hodie enim Dominus
apparebit vobis" ”. 5 Tulerunt ergo cuncta, quae iusserat Moyses, ad
ostium tabernaculi conventus; ubi, cum omnis coetus accessisset et staret
coram Domino, 6 ait Moyses: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus:
facite, et apparebit vobis gloria eius ”. 7 Dixit et ad Aaron: “
Accede ad altare et immola pro peccato tuo; offer holocaustum et expia te
et populum. Et fac hostiam populi et expia eum, sicut praecepit Dominus
”. 8 Statimque Aaron accedens ad altare immolavit vitulum pro peccato
suo, 9 cuius sanguinem obtulerunt ei filii sui; in quo tinguens
digitum tetigit cornua altaris et fudit residuum ad basim eius. 10
Adipemque et renunculos ac reticulum iecoris, quae sunt de sacrificio pro
peccato, adolevit super altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 11
Carnes vero et pellem eius extra castra combussit igni. 12 Immolavit et
holocausti victimam; obtuleruntque ei filii sui sanguinem eius, quem fudit
per altaris circuitum. 13 Ipsam etiam hostiam in frusta concisam cum
capite ei obtulerunt, quae omnia super altare cremavit igni; 14 lavit
quoque aqua intestina cruraque et adolevit super holocausto in
altari. 15 Et applicavit oblationem populi sumensque hircum pro peccato
populi mactavit et obtulit in expiationem sicut priorem; 16 fecit
quoque holocaustum secundum ritum 17 et addens sacrificium similae
implevit manum ex illa et adolevit super altare praeter holocaustum
matutinum. 18 Immolavit et bovem atque arietem, hostias pacificas
populi; obtuleruntque ei filii sui sanguinem, quem fudit super altare in
circuitu. 19 Adipes autem bovis et caudam arietis renunculosque cum
adipibus suis et reticulum iecoris 20 posuerunt super pectora; cumque
cremati essent adipes in altari, 21 pectora eorum et armos dextros
Aaron elevavit coram Domino, sicut praeceperat Moyses. 22 Et elevans
Aaron manus ad populum benedixit eis. Sicque, completis hostiis pro
peccato et holocaustis et pacificis, descendit. 23 Ingressi autem
Moyses et Aaron tabernaculum conventus et deinceps egressi benedixerunt
populo. Apparuitque gloria Domini omni populo; 24 et ecce egressus
ignis a Domino devoravit holocaustum et adipes, qui erant super altare.
Quod cum vidissent turbae, exultaverunt ruentes in facies
suas.
10 1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron turibulis, posue runt
ignem et incensum desuper offerentes coram Domino ignem alienum, qui eis
praeceptus non erat. 2 Egressusque ignis a Domino devoravit eos, et
mortui sunt coram Domino. 3 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Hoc est, quod
locutus est Dominus: "Sanctificabor in his, qui appropinquant mihi, et in
conspectu omnis populi glorificabor" ”. Quod audiens tacuit Aaron. 4
Vocatis autem Moyses Misael et Elisaphan filiis Oziel patrui Aaron, ait ad
eos: “ Ite et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii et asportate
extra castra ”. 5 Confestimque pergentes tulerunt eos, sicut iacebant
vestitos subuculis suis, foras, ut sibi fuerat imperatum. 6 Locutus est
Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque Ithamar filios eius: “ Comas vestras
nolite excutere et vestimenta nolite scindere, ne moriamini, et super
omnem coetum oriatur indignatio. Fratres vestri, omnis domus Israel,
plangant incendium, quod Dominus suscitavit. 7 Vos autem non
egredimini fores tabernaculi conventus, alioquin peribitis; oleum quippe
unctionis Domini est super vos ”. Qui fecerunt omnia iuxta praeceptum
Moysi. 8 Dixit quoque Dominus ad Aaron: 9 “ Vinum et omne, quod
inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis
tabernaculum conventus, ne moriamini praeceptum est sempiternum in
generationes vestras 10 et ut habeatis scientiam discernendi
inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, 11 doceatisque
filios Israel omnia legitima mea, quae locutus est Dominus ad eos per
manum Moysi ”. 12 Locutusque est Moyses ad Aaron et ad Eleazar atque
Ithamar filios eius, qui residui erant: “ Tollite oblationem similae, quae
remansit de incensis Domini, et comedite illam absque fermento iuxta
altare, quia sanctum sanctorum est. 13 Comedetis autem in loco sancto,
quia data est tibi et filiis tuis de incensis Domini, sicut praeceptum est
mihi. 14 Pectusculum quoque elationis et armum donationis edetis in
loco mundissimo, tu et filii tui ac filiae tuae tecum; tibi enim ac
liberis tuis reposita sunt de hostiis pacificis filiorum Israel. 15
Armum et pectus cum incensis adipum afferent ad elationem coram Domino, et
pertineant ad te et ad filios tuos lege perpetua, sicut praecepit Dominus
”. 16 De hirco autem pro peccato cum quaereret Moyses, exustum
repperit; iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui
remanserant, ait: 17 “ Cur non comedistis sacrificium pro peccato in
loco sancto? Quod sanctum sanctorum est, et datum vobis, ut portetis
iniquitatem coetus in expiationem eorum in conspectu Domini; 18
praesertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, comedere
eam debuistis in sanctuario, sicut praeceptum est mihi ”. 19 Respondit
Aaron: “ Oblata est hodie victima pro peccato et holocaustum eorum coram
Domino; mihi autem accidit, quod vides. Quomodo potui comedere eam et
placere Domino? ”. 20 Quod cum audisset Moyses, recepit
satisfactionem.
11 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Dicite
filiis Israel: Haec sunt animalia, quae comedere debetis de cunctis
animantibus terrae. 3 Omne, quod habet plene divisam ungulam et
ruminat in pecoribus, comedetis. 4 Haec autem non comedetis ex
ruminantibus vel dividentibus ungulam: camelum, quia ruminat quidem, sed
non dividit ungulam, inter immunda reputabis; 5 hyracem, qui ruminat
ungulamque non dividit, immundus est; 6 leporem quoque, nam et ipse
ruminat, sed ungulam non dividit; 7 et suem, qui, cum ungulam plene
dividat, non ruminat. 8 Horum carnibus non vescemini nec cadavera
contingetis, quia immunda sunt vobis. 9 Haec sunt, quae gignuntur in
aquis et vesci licitum est: omne, quod habet pinnulas et squamas, tam in
mari quam in fluminibus et torrentibus, comedetis. 10 Quidquid autem
pinnulas et squamas non habet, reptilium vel quorumlibet aliorum
animalium, quae in aquis moventur, abominabile vobis 11 et execrandum
erit; carnes eorum non comedetis et morticina vitabitis. 12 Cuncta,
quae non habent pinnulas et squamas in aquis, polluta erunt vobis. 13
Haec sunt, quae de avibus comedere non debetis, et vitanda sunt vobis:
aquilam et grypem et haliaeetum, 14 milvum ac vulturem iuxta genus
suum 15 et omne corvini generis, 16 struthionem et noctuam et
larum et accipitrem iuxta genus suum, 17 bubonem et mergulum et ibin,
18 cycnum et nyctocoracem et porphyrionem, 19 erodionem et
charadrion iuxta genus suum, upupam quoque et vespertilionem. 20 Omne
de volucribus, quod reptat super quattuor pedes, abominabile erit vobis.
21 Quidquid autem ambulat quidem super quattuor pedes, sed habet
longiora retro crura, per quae salit super terram, 22 comedere
debetis; ut est bruchus in genere suo et attacus atque ophiomachus ac
locusta, singula iuxta genus suum. 23 Quidquid autem ex volucribus
reptantibus quattuor tantum habet pedes, execrabile erit vobis. 24 Et
quicumque morticina eorum tetigerit, polluetur et erit immundus usque ad
vesperum. 25 Et si necesse fuerit, ut portet quippiam horum mortuum,
lavabit vestimenta sua et immundus erit usque ad solis occasum. 26 Omne
animal, quod habet quidem ungulam, sed non dividit eam nec ruminat,
immundum erit vobis; et, qui tetigerit illud, contaminabitur. 27 Quod
ambulat super plantas pedum ex cunctis animantibus, quae incedunt
quadrupedia, immundum erit; qui tetigerit morticina eorum, polluetur usque
ad vesperum. 28 Et, qui portaverit huiuscemodi cadavera, lavabit
vestimenta sua et immundus erit usque ad vesperum; quia omnia haec immunda
sunt vobis. 29 Haec quoque inter polluta reputabuntur de his, quae
reptant in terra: mustela et mus et lacerta iuxta genus suum, 30
mygale et testudo et stellio et talpa et chamaeleon: 31 omnia haec
immunda sunt. Qui tetigerit morticina eorum, immundus erit usque ad
vesperum; 32 et super quod ceciderit quidquam de morticinis eorum,
polluetur tam vas ligneum et vestimentum quam pelles et cilicia, et in
quocumque fit opus; tinguentur aqua et polluta erunt usque ad vesperum et
postea munda. 33 Vas autem fictile, in quo horum quidquam intro
ceciderit, polluetur et frangendum est. 34 Omnis cibus, quem
comedetis, si fusa fuerit exinde super eum aqua, immundus erit; et omne
liquens, quod bibitur de tali vase, immundum erit. 35 Et quidquid de
morticinis istiusmodi ceciderit super illud, immundum erit; sive clibani
sive chytropodes destruentur: immundi sunt et immundi erunt vobis. 36
Fontes tamen et cisternae et omnis aquarum congregatio munda erit. Qui
vero morticinum eorum tetigerit, polluetur. 37 Si ceciderint super
sementem, non polluent eam; 38 sin autem quispiam aqua sementem
perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, immunda erit vobis. 39
Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver eius
tetigerit, immundus erit usque ad vesperum; 40 et, qui comederit ex eo
quippiam sive portaverit cadaver eius, lavabit vestimenta sua et immundus
erit usque ad vesperum. 41 Omne, quod reptat super terram, abominabile
erit nec assumetur in cibum. 42 Quidquid super pectus et quidquid
quadrupes graditur, vel multos habet pedes sive per humum trahitur, non
comedetis, quia abominabile est. 43 Nolite contaminare animas vestras
nec tangatis quidquam eorum, ne immundi sitis. 44 Ego enim sum Dominus
Deus vester; sanctificamini et sancti estote, quoniam et ego sanctus sum.
Ne polluatis animas vestras in omni reptili, quod movetur super terram.
45 Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Aegypti, ut essem
vobis in Deum: sancti eritis, quia et ego sanctus sum. 46 Ista est lex
animantium et volucrum et omnis animae viventis, quae movetur in aqua et
reptat in terra, 47 ut differentias noveritis mundi et immundi, et
sciatis quid comedere et quid respuere debeatis ”.
12 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis
Israel et dices ad eos: Mulier, si, suscepto semine, pepererit masculum,
immunda erit septem diebus iuxta dies separationis menstruae, 3 et die
octavo circumcidetur infantulus; 4 ipsa vero triginta tribus diebus
manebit in sanguine purificationis suae; omne sanctum non tanget nec
ingredietur sanctuarium, donec impleantur dies purificationis eius. 5
Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus iuxta ritum
fluxus menstrui, et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine
purificationis suae. 6 Cumque expleti fuerint dies purificationis suae
pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum
columbae sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi conventus et
tradet sacerdoti. 7 Qui offeret illa coram Domino et expiabit eam; et
sic mundabitur a profluvio sanguinis sui: ista est lex parientis masculum
aut feminam. 8 Quod si non invenerit manus eius, nec potuerit offerre
agnum, sumet duos turtures vel duos pullos columbae, unum in holocaustum
et alterum pro peccato; expiabitque eam sacerdos, et sic mundabitur
”.
13 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “ Homo,
in cuius carne et cute ortus fuerit tumor sive pustula aut quasi lucens
quippiam, id est plaga leprae, adducetur ad Aaron sacerdotem vel ad unum
quemlibet filiorum eius sacerdotum. 3 Qui cum viderit plagam in cute
et pilos in album mutatos colorem ipsamque speciem plagae humiliorem cute
et carne reliqua: plaga leprae est; quod cum viderit sacerdos, eum
immundum esse decernet. 4 Sin autem lucens candor fuerit in cute nec
humilior carne reliqua, et pili coloris pristini, recludet eum sacerdos
septem diebus. 5 Et considerabit eum die septimo: et, siquidem plaga
ultra non creverit nec transierit in cute priores terminos, rursum
recludet eum septem diebus aliis. 6 Et die septimo contemplabitur eum
iterum: si obscurior fuerit plaga et non creverit in cute, eum mundum esse
decernet, quia scabies est. Lavabitque homo vestimenta sua et mundus erit.
7 Quod si, postquam a sacerdote visus est et redditus munditiae,
iterum scabies creverit, adducetur ad eum; 8 et, si viderit ita esse,
immunditiae condemnabitur: est lepra. 9 Plaga leprae si fuerit in
homine, adducetur ad sacerdotem, 10 et videbit eum. Cumque tumor albus
in cute fuerit et capillorum mutaverit aspectum in album, caro quoque viva
creverit in tumore, 11 lepra vetustissima iudicabitur atque inolita
cuti. Contaminabit itaque eum sacerdos et non recludet, quia perspicue
immunditia est. 12 Sin autem effloruerit discurrens lepra in cute et
operuerit omnem cutem a capite usque ad pedes, quidquid sub aspectu
oculorum cadit, 13 considerabit eum sacerdos et teneri lepra
mundissima iudicabit, eo quod omnis in candorem versa sit, et idcirco homo
mundus erit. 14 Quando vero caro vivens in eo apparuerit, immundus
erit. 15 Quod cum sacerdos viderit, inter immundos reputabit; caro
enim viva immunda est: lepra est. 16 Quod si rursum versa fuerit in
alborem, veniet ad sacerdotem, 17 qui cum hoc consideraverit, eum
mundum esse decernet. 18 Caro et cutis, in qua ulcus natum est et
sanatum, 19 et in loco ulceris tumor apparuerit albus sive macula
subrufa, ostendet se homo sacerdoti. 20 Qui cum viderit locum maculae
humiliorem carne reliqua et pilos versos in candorem, contaminabit eum:
plaga enim leprae orta est in ulcere. 21 Quod si pilus coloris est
pristini et cicatrix subobscura et vicina carne non est humilior, recludet
eum septem diebus. 22 Et, siquidem creverit, adiudicabit eum leprae;
23 sin autem steterit in loco suo macula nec creverit, ulceris est
cicatrix, et sacerdos eum mundum esse decernet. 24 Vel si alicuius
cutem ignis exusserit, et locus exustionis subrufam sive albam habuerit
maculam, 25 considerabit eam sacerdos; et ecce pilus versus est in
alborem, et locus eius reliqua cute humilior, contaminabit eum, quia plaga
leprae in cicatrice orta est. 26 Quod si pilorum color non fuerit
immutatus, nec humilior macula carne reliqua, et ipsa leprae species
fuerit subobscura, recludet eum septem diebus. 27 Et die septimo
contemplabitur eum; si creverit in cute macula, contaminabit eum: plaga
est leprae; 28 sin autem in loco suo macula steterit non satis clara,
tumor combustionis est, et idcirco mundabit eum, quia cicatrix est
combusturae. 29 Vir sive mulier, in cuius capite vel barba germinarit
plaga, videbit eam sacerdos. 30 Et, siquidem humilior fuerit locus
carne reliqua, et capillus flavus solitoque subtilior, contaminabit eos,
quia scabies est, lepra capitis vel barbae. 31 Sin autem viderit
plagam scabiei aequalem vicinae carni nec capillum nigrum in ea, recludet
eos septem diebus. 32 Et die septimo intuebitur plagam: si non
creverit scabies, nec capillus flavus fuerit in ea, et locus plagae carni
reliquae aequalis, 33 radetur homo absque loco maculae, et includet
eum sacerdos septem diebus aliis. 34 Si die septimo visa fuerit
stetisse plaga in loco suo nec humilior carne reliqua, mundabit eum
sacerdos; lotisque vestibus mundus erit. 35 Sin autem post
emundationem rursus creverit scabies in cute, 36 non quaeret amplius
utrum capillus in flavum colorem sit commutatus, quia aperte immundus est.
37 Porro si steterit macula, et capilli nigri fuerint, noverit hominem
esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum. 38 Vir et mulier, in
cuius cute maculae, maculae albae apparuerint, 39 intuebitur eos
sacerdos. Si deprehenderit subobscurum alborem lucere in cute, sciat
impetiginem ortam esse in cute; mundus est. 40 Vir, de cuius capite
capilli fluunt, calvus ac mundus est; 41 et, si a fronte ceciderint
pili, recalvaster et mundus est. 42 Sin autem in calvitio sive in
recalvatione plaga alba vel subrufa fuerit exorta, lepra est capitis.
43 Sacerdos eum videbit, et ecce tumor plagae subrufus secundum
aspectum leprae cutis carnis. 44 Vir maculatus est lepra, et sacerdos
omnino decernet eum esse immundum; plaga est in capite eius. 45
Leprosus hac plaga percussus habebit vestimenta dissuta, comam capitis
excussam, barbam contectam; clamabit: "Immundus! Immundus!". 46 Omni
tempore, quo leprosus est immundus, immundus est et solus habitabit extra
castra. 47 Si in veste lanea sive linea lepra fuerit, 48 in stamine
sive subtemine lineo vel laneo aut in pelle vel quolibet ex pelle
confecto, 49 si macula pallida aut rufa fuerit, lepra reputabitur
ostendeturque sacerdoti. 50 Qui considerabit macula infectum et
recludet septem diebus; 51 et die septimo rursus aspiciens, si
crevisse deprehenderit, lepra maligna est; pollutum iudicabit vestimentum
et omne, in quo fuerit inventa, 52 et idcirco comburetur flammis.
53 Quod si eam viderit non crevisse, 54 praecipiet, et lavabunt
id, in quo plaga est; recludetque illud septem diebus aliis. 55 Et cum
viderit post lavationem faciem quidem pristinam non mutatam, nec tamen
crevisse plagam, immunda est res, et igne combures eam, eo quod infusa sit
plaga in superficie rei vel in parte aversa. 56 Sin autem obscurior
fuerit locus plagae, postquam res est lota, sacerdos abrumpet eum et a
solido dividet. 57 Quod si macula ultra apparuerit in his rebus, quae
prius immaculata erant, lepra volatilis et vaga, igne combures illas.
58 Quas vero laveris et a quibus cessaverit plaga, illas lavabis
secundo, et mundae erunt. 59 Ista est lex leprae vestimenti lanei et
linei, staminis atque subteminis, omnisque supellectilis pelliceae,
quomodo mundari debeat vel contaminari ”.
14 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Hic est ri
tus leprosi, quando mundandus est: adducetur ad sacerdotem, 3 qui
egressus e castris, cum invenerit lepram esse sanatam, 4 praecipiet,
ut sumant pro eo, qui purificatur, duas aves vivas, mundas et lignum
cedrinum vermiculumque et hyssopum. 5 Et unam ex avibus immolari
iubebit in vase fictili super aquas viventes. 6 Aliam autem vivam cum
ligno cedrino et cocco et hyssopo tinguet in sanguine avis super aquas
viventes immolatae, 7 quo asperget illum, qui a lepra mundandus est,
septies, ut iure purgetur; et dimittet avem vivam, ut in agrum avolet.
8 Cumque laverit homo vestimenta sua, radet omnes pilos corporis, et
lavabitur aqua; purificatusque ingredietur castra, ita dumtaxat ut maneat
extra tabernaculum suum septem diebus. 9 Et die septimo radet capillos
capitis barbamque et supercilia ac totius corporis pilos et lavabit
vestimenta carnemque suam aqua, et mundus erit. 10 Die octavo assumet
duos agnos immaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas
ephi similae in sacrificium, quae conspersa sit oleo, et log olei. 11
Cumque sacerdos purificans hominem statuerit eum et haec omnia coram
Domino in ostio tabernaculi conventus, 12 tollet agnum unum et offeret
eum in sacrificium pro delicto, oleique log et, elevatis ante Dominum
omnibus, 13 immolabit agnum, ubi immolari solet hostia pro peccato et
holocaustum, id est in loco sancto. Sicut enim pro peccato ita et pro
delicto ad sacerdotem pertinet sacrificium: sanctum sanctorum est. 14
Assumensque sacerdos de sanguine hostiae pro delicto ponet super extremum
auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus dextrae et
pedis; 15 et de olei log mittet in manum suam sinistram 16
tinguetque digitum dextrum in eo et asperget septies coram Domino. 17
Quod autem reliquum est olei in laeva manu, fundet super extremum
auriculae dextrae eius, qui mundatur, et super pollices manus ac pedis
dextri et super sanguinem sacrificii pro delicto 18 et super caput
eius, qui mundatur; expiabitque eum coram Domino 19 et faciet
sacrificium pro peccato. Tunc immolabit holocaustum 20 et ponet illud
in altari cum sacrificio similae, et homo rite mundabitur. 21 Quod si
pauper est, et non potest manus eius invenire, quae dicta sunt, assumet
agnum pro delicto ad elationem, ut expiet eum sacerdos, decimamque partem
similae conspersae oleo in sacrificium et olei log 22 duosque turtures
sive duos pullos columbae, quos manus eius invenire poterit, unum pro
peccato et alterum in holocaustum. 23 Offeretque ea die octavo
purificationis suae sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus coram
Domino. 24 Qui suscipiens agnum pro delicto et log olei levabit simul
coram Domino; 25 immolatoque agno pro delicto, de sanguine eius ponet
super extremum auriculae dextrae illius, qui mundatur, et super pollices
manus eius ac pedis dextri; 26 olei vero partem mittet in manum suam
sinistram. 27 In quo tinguens digitum dextrae manus asperget septies
coram Domino; 28 tangetque extremum auriculae dextrae illius, qui
mundatur, et pollices manus ac pedis dextri super locum sanguinis, qui
effusus est pro delicto. 29 Reliquam autem partem olei, quae est in
sinistra manu, mittet super caput hominis, qui purificatur, in expiationem
eius coram Domino; 30 et turtures sive pullos columbae, quos manus
illius invenerit, offeret, 31 unum pro delicto et alterum in
holocaustum cum sacrificio similae, et sic expiabit eum sacerdos coram
Domino. 32 Hoc est sacrificium leprosi, qui habere non potest omnia in
emundationem sui ”. 33 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
34 “ Cum ingressi fueritis terram Chanaan, quam ego dabo vobis in
possessionem, si fuerit plaga leprae in aedibus terrae possessionis
vestrae, 35 ibit, cuius est domus, nuntians sacerdoti et dicet: "Quasi
plaga videtur mihi esse in domo mea". 36 At ille praecipiet, ut
efferant universa de domo, priusquam ingrediatur eam, et videat plagam, ne
immunda fiant omnia, quae in domo sunt. Intrabitque postea, ut consideret
domum; 37 et, cum viderit in parietibus illius quasi valliculas
pallore sive rubore deformes et humiliores superficie reliqua, 38
egredietur ostium domus et statim claudet eam septem diebus. 39
Reversusque die septimo considerabit eam; si invenerit crevisse plagam,
40 iubebit erui lapides, in quibus plaga est, et proici eos extra
civitatem in loco immundo; 41 domum autem ipsam radi intrinsecus per
circuitum et spargi pulverem rasurae extra urbem in locum immundum 42
lapidesque alios reponi pro his, qui ablati fuerint, et luto alio liniri
domum. 43 Sin autem plaga rursum effloruerit in domo, postquam eruti
sunt lapides et pulvis erasus et alia terra lita, 44 et ingressus
sacerdos viderit crevisse plagam in domo: lepra est maligna et domus
immunda. 45 Quam statim destruent et lapides eius ac ligna atque
universum pulverem domus proicient extra oppidum in loco immundo. 46
Qui intraverit domum, quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum;
47 et, qui dormierit in ea vel comederit quippiam, lavabit vestimenta
sua. 48 Quod si introiens sacerdos viderit plagam non crevisse in domo,
postquam denuo lita est, mundam eam esse decernet, reddita sanitate.
49 Et in purificationem eius sumet duas aves lignumque cedrinum et
vermiculum atque hyssopum 50 et, immolata una avi in vase fictili
super aquas vivas, 51 tollet lignum cedrinum et hyssopum et coccum et
avem vivam et intinguet omnia in sanguine avis immolatae atque in aquis
viventibus et asperget domum septies; 52 purificabitque eam tam in
sanguine avis quam in aquis viventibus et in avi viva lignoque cedrino et
hyssopo atque vermiculo; 53 cumque dimiserit avem avolare extra urbem
in agrum libere, expiabit domum, et erit munda. 54 Ista est lex omnis
leprae et scabiei, 55 leprae vestium et domorum, 56 tumoris et
pustulae et lucentis maculae, 57 ut possit sciri quo tempore immundum
quid vel mundum sit ”.
15 1 Locutus est Dominus ad Moysen et Aaron dicens: 2 “
Loquimini filiis Israel et dicite eis: Vir, si patitur fluxum seminis,
immundus erit. 3 Et tunc iudicabitur huic vitio subiacere: sive
emiserit caro eius fluxum suum vel occluserit se a fluxu. 4 Omne
stratum, in quo iacuerit, immundum erit, et ubicumque sederit. 5 Si
quis hominum tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum. 6 Si sederit, ubi ille sederat,
et ipse lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum. 7 Qui tetigerit carnem eius, lavabit vestimenta sua et ipse
lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 8 Si salivam huiuscemodi
homo iecerit super eum, qui mundus est, hic lavabit vestem suam et lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum. 9 Sagma, super quo sederit,
immundum erit; 10 et quicumque tetigerit omne, quod sub eo fuerit, qui
fluxum seminis patitur, pollutus erit usque ad vesperum. Qui portaverit
horum aliquid, lavabit vestem suam et ipse lotus aqua immundus erit usque
ad vesperum. 11 Omnis, quem tetigerit, qui fluxum patitur, non lotis
ante manibus, lavabit vestimenta sua et lotus aqua immundus erit usque ad
vesperum. 12 Vas fictile, quod tetigerit, confringetur; vas autem
ligneum lavabitur aqua. 13 Si sanatus fuerit, qui huiuscemodi sustinet
passionem, numerabit septem dies ad emundationem sui et, lotis vestibus ac
toto corpore in aquis viventibus, erit mundus. 14 Die autem octavo
sumet duos turtures aut duos pullos columbae et veniet in conspectu Domini
ad ostium tabernaculi conventus dabitque eos sacerdoti. 15 Qui faciet
unum in sacrificium pro peccato et alterum in holocaustum; expiabitque eum
coram Domino et emundabitur a fluxu seminis sui. 16 Vir, de quo
egreditur semen, lavabit aqua omne corpus suum et immundus erit usque ad
vesperum. 17 Vestem et pellem, super quam fuerit semen effusum,
lavabitur aqua et immunda erit usque ad vesperum. 18 Si cum muliere
coierit vir, lavabunt se aqua et immundi erunt usque ad vesperum. 19
Mulier, quae redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus
separabitur. Omnis, qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum;
20 et in quo iacuerit vel sederit diebus separationis suae, polluetur.
21 Qui tetigerit lectum eius, lavabit vestimenta sua et ipse lotus
aqua immundus erit usque ad vesperum. 22 Omne vas, super quo illa
sederit, quisquis attigerit, lavabit vestimenta sua et ipse lotus aqua
pollutus erit usque ad vesperum. 23 Et quicumque tetigerit omne, quod
fuerit super lectum vel supellectilem, in qua illa sederit, immundus erit
usque ad vesperum. 24 Si coierit cum ea vir tempore sanguinis
menstrualis, immundus erit septem diebus, et omne stratum, in quo
dormierit, polluetur. 25 Mulier, quae patitur multis diebus fluxum
sanguinis non in tempore menstruali vel quae post menstruum sanguinem
fluere non cessat, quamdiu huic subiacet passioni, immunda erit quasi sit
in tempore menstruo. 26 Omne stratum, in quo dormierit, et vas, in quo
sederit, pollutum erit. 27 Quicumque tetigerit ea, polluetur; lavabit
vestimenta sua et ipse lotus aqua immundus erit usque ad vesperum. 28
Si steterit sanguis et fluere cessarit, numerabit septem dies et deinde
munda erit. 29 Et octavo die assumet pro se duos turtures vel duos
pullos columbae afferetque sacerdoti ad ostium tabernaculi conventus.
30 Qui unum faciet in sacrificium pro peccato et alterum in
holocaustum; expiabitque eam coram Domino a fluxu immunditiae eius. 31
Docebitis ergo filios Israel, ut caveant immunditiam, ne moriantur in
sordibus suis, cum polluerint habitaculum meum, quod est inter eos. 32
Ista est lex eius, qui patitur fluxum seminis et de quo egreditur semen et
polluitur, 33 et quae menstruis temporibus separatur vel quae iugi
fluit sanguine, et hominis, qui dormierit cum immunda ”.
16 1 Locutusque est Dominus ad Moysen post mortem duum filiorum
Aaron, quando appropinquantes in conspectum Domini interfecti sunt, 2
et praecepit ei dicens: “ Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore
ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio, quo
tegitur arca, ut non moriatur, quia in nube apparebo super propitiatorium;
3 sed hoc modo ingrediatur: vitulum offeret pro peccato et arietem in
holocaustum; 4 subucula linea sancta vestietur, feminalibus lineis
verecunda celabit, accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti.
Haec enim vestimenta sunt sancta, quibus cunctis, cum lotus fuerit,
induetur. 5 Suscipietque a coetu filiorum Israel duos hircos in
sacrificium pro peccato et unum arietem in holocaustum. 6 Cumque
obtulerit vitulum in sacrificium suum pro peccato et expiaverit se et
domum suam, 7 duos hircos stare faciet coram Domino in ostio
tabernaculi conventus, 8 mittens super utrumque sortem, unam Domino et
alteram Azazel. 9 Cuius sors exierit Domino, offeret illum pro
peccato; 10 cuius autem in Azazel, statuet eum vivum coram Domino in
expiationem, ut emittat illum ad Azazel in solitudinem. 11 Afferet ergo
Aaron vitulum pro peccato et expians se et domum suam immolabit eum;
12 assumptoque turibulo, quod de prunis altaris coram Domino
impleverit, et hauriens manu compositum thymiama in incensum ultra velum
intrabit in sancta, 13 ut, positis super ignem aromatibus coram
Domino, nebula eorum et vapor operiat propitiatorium, quod est super
testimonium, et non moriatur. 14 Tollet quoque de sanguine vituli et
asperget digito septies contra frontem propitiatorii. 15 Cumque
mactaverit hircum pro peccato populi, inferet sanguinem eius intra velum,
sicut praeceptum est de sanguine vituli, ut aspergat e regione
propitiatorii 16 et expiet sanctuarium ab immunditiis filiorum Israel
et a praevaricationibus eorum cunctisque peccatis. Iuxta hunc ritum faciet
tabernaculo conventus, quod fixum est inter eos in medio sordium
habitationis eorum. 17 Nullus hominum sit in tabernaculo conventus,
quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et
universam congregationem Israel, donec egrediatur. 18 Cum autem
exierit ad altare, quod coram Domino est, expiabit illud et sumptum
sanguinem vituli atque hirci fundet super cornua eius per gyrum; 19
aspergensque de sanguine digito septies mundabit sanctificabitque illud ab
immunditiis filiorum Israel. 20 Et postquam compleverit expiationem
sanctuarii et tabernaculi conventus et altaris, tunc afferat hircum
viventem; 21 et, posita utraque manu super caput eius, confiteatur
Aaron super eum omnes iniquitates filiorum Israel et universa delicta
atque peccata eorum; quae ponens super caput eius emittet illum per
hominem paratum in desertum. 22 Cumque portaverit hircus super se omnes
iniquitates eorum in terram solitariam et dimissus fuerit in desertum,
23 ingredietur Aaron in tabernaculum conventus; et, depositis vestibus
lineis, quibus prius indutus erat, cum intraret sanctuarium, relictisque
ibi, 24 lavabit carnem suam aqua in loco sancto indueturque
vestimentis suis. Et postquam egressus obtulerit holocaustum suum ac
plebis, expiabit se et populum; 25 et adipem sacrificii pro peccato
adolebit super altare. 26 Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium
ad Azazel, lavabit vestimenta sua et corpus aqua et postea ingredietur in
castra. 27 Vitulum autem et hircum, qui pro peccato fuerant immolati,
et quorum sanguis illatus est, ut in sanctuario expiatio compleretur,
asportabunt foras castra et comburent igni tam pelles quam carnes eorum et
fimum; 28 et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et
carnem aqua et postea ingredietur in castra. 29 Eritque hoc vobis
legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis affligetis animas
vestras nullumque facietis opus sive indigena sive advena, qui
peregrinatur inter vos. 30 In hac die expiatio erit vestri atque
mundatio; ab omnibus peccatis vestris coram Domino mundabimini. 31
Sabbatum requietionis est vobis, et affligetis animas vestras religione
perpetua. 32 Expiabit autem sacerdos, qui unctus fuerit, et cuius
initiatae manus, ut sacerdotio fungatur pro patre suo; indueturque
vestimentis lineis, vestibus sanctis, 33 et expiabit sanctuarium
sanctissimum et tabernaculum conventus atque altare, sacerdotes quoque et
universum populum congregationis. 34 Eritque hoc vobis legitimum
sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in
anno ”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi.
17 1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere
Aaron et filiis eius et cunctis filiis Israel et dices ad eos: Iste est
sermo, quem mandavit Dominus dicens: 3 Homo quilibet de domo Israel,
si occiderit bovem aut ovem sive capram in castris vel extra castra 4
et non attulerit ad ostium tabernaculi conventus in oblationem Domino
coram habitaculo Domini, sanguinis reus erit; sanguinem fudit et peribit
de medio populi sui. 5 Ideo offerre debent sacerdoti filii Israel
hostias suas, quas occidunt in agro, ut afferant Domino ante ostium
tabernaculi conventus et immolent eas hostias pacificas Domino. 6
Fundetque sacerdos sanguinem super altare Domini ad ostium tabernaculi
conventus et adolebit adipem in odorem suavitatis Domino; 7 et
nequaquam ultra immolabunt hostias suas daemonibus, cum quibus fornicati
sunt: legitimum sempiternum erit hoc illis et posteris eorum ”. 8 Et ad
ipsos dices: “ Homo de domo Israel et de advenis, qui peregrinantur apud
vos, qui obtulerit holocaustum sive sacrificium 9 et ad ostium
tabernaculi conventus non adduxerit victimam, ut offeratur Domino,
interibit de populo suo. 10 Homo quilibet de domo Israel et de advenis,
qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, confirmabo faciem
meam contra talem animam et disperdam eam de populo suo. 11 Quia anima
carnis in sanguine est, et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo
expietis pro animabus vestris, quia sanguis ipse per animam expiat. 12
Idcirco dixi filiis Israel: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem,
nec ex advenis, qui peregrinantur inter vos. 13 Homo quicumque de
filiis Israel et de advenis, qui peregrinantur apud vos, si venatione
ceperit feram vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem eius et
operiat illum terra. 14 Anima enim omnis carnis, sanguis est anima
eius, unde dixi filiis Israel: Sanguinem universae carnis non comedetis,
quia anima omnis carnis sanguis eius est; et, quicumque comederit illum,
interibit. 15 Anima, quae comederit morticinum vel captum a bestia, tam
de indigenis quam de advenis, lavabit vestes suas et semetipsum aqua, et
contaminatus erit usque ad vesperum; et hoc ordine mundus fiet. 16
Quod si non laverit vestimenta sua nec corpus, portabit iniquitatem suam
”.
18 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi liis
Israel et dices ad eos: Ego Dominus Deus vester. 3 Iuxta consuetudinem
terrae Aegypti, in qua habitastis, non facietis; et iuxta morem regionis
Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis nec in legitimis
eorum ambulabitis. 4 Facietis iudicia mea et praecepta mea servabitis
et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester. 5 Custodite leges meas
atque iudicia; quae faciens homo vivet in eis. Ego Dominus. 6 Omnis
homo ad consanguineum suum non accedet, ut revelet turpitudinem eius. Ego
Dominus. 7 Turpitudinem patris et turpitudinem matris tuae non
discooperies: mater tua est, non revelabis turpitudinem eius. 8
Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies, turpitudo enim patris tui
est. 9 Turpitudinem sororis tuae ex patre sive ex matre, quae domi vel
foris genita est, non revelabis. 10 Turpitudinem filiae filii tui vel
neptis ex filia non revelabis, quia turpitudo tua est. 11 Turpitudinem
filiae uxoris patris tui, quam peperit patri tuo et est soror tua, non
revelabis. 12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies, quia
caro est patris tui. 13 Turpitudinem sororis matris tuae non
revelabis, eo quod caro sit matris tuae. 14 Turpitudinem patrui tui
non revelabis nec accedes ad uxorem eius, quae tibi affinitate
coniungitur. 15 Turpitudinem nurus tuae non revelabis, quia uxor filii
tui est, nec discooperies ignominiam eius. 16 Turpitudinem uxoris
fratris tui non revelabis, quia turpitudo fratris tui est. 17
Turpitudinem mulieris et filiae eius non revelabis. Filiam filii eius et
filiam filiae illius non sumes, ut reveles ignominiam eius, quia caro
illius sunt: nefas est. 18 Sororem uxoris tuae aemulam illius non
accipies nec revelabis turpitudinem eius, adhuc illa vivente. 19 Ad
mulierem, quae patitur menstrua, non accedes nec revelabis foeditatem
eius. 20 Cum uxore proximi tui non coibis nec seminis commixtione
maculaberis. 21 De semine tuo non dabis, ut consecretur idolo Moloch,
nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 22 Cum masculo non
commisceberis coitu femineo: abominatio est. 23 Cum omni pecore non
coibis nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet iumento nec miscebitur
ei, quia scelus est. 24 Ne polluamini in omnibus his, quibus
contaminatae sunt universae gentes, quas ego eiciam ante conspectum
vestrum 25 et quibus polluta est terra, cuius ego scelera visitavi, et
evomuit habitatores suos. 26 Vos autem custodite legitima mea atque
iudicia et non faciatis ex omnibus abominationibus istis tam indigena quam
colonus, qui peregrinatur apud vos. 27 Omnes enim execrationes istas
fecerunt accolae terrae, qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam. 28
Cavete ergo, ne et vos similiter evomat, cum pollueritis eam, sicut
evomuit gentem, quae fuit ante vos. 29 Omnis enim anima, quae fecerit
de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui. 30
Custodite mandata mea. Nolite facere legitima abominabilia, quae fecerunt
hi, qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester
”.
19 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere ad
omnem coetum filiorum Israel et dices ad eos: Sancti estote, quia sanctus
sum ego, Dominus Deus vester. 3 Unusquisque matrem et patrem suum
timeat. Sabbata mea custodite. Ego Dominus Deus vester. 4 Nolite
converti ad idola nec deos conflatiles faciatis vobis. Ego Dominus Deus
vester. 5 Si immolaveritis hostiam pacificorum Domino, immolabitis eam
ita ut sit vobis placabilis. 6 Eo die, quo fuerit immolata, comedetur
et die altero; quidquid autem residuum fuerit in diem tertium, igne
comburetur. 7 Si quid post biduum comestum fuerit, profanum erit neque
acceptabile. 8 Qui manducaverit illud, portabit iniquitatem suam, quia
sanctum Domini polluit, et peribit anima illa de populo suo. 9 Cum
messueris segetes terrae tuae, non tondebis usque ad marginem agri tui nec
remanentes spicas colliges. 10 Neque in vinea tua racemos et grana
decidentia congregabis, sed pauperibus et peregrinis carpenda dimittes.
Ego Dominus Deus vester. 11 Non facietis furtum. Non mentiemini, nec
decipiet unusquisque proximum suum. 12 Non periurabis in nomine meo nec
pollues nomen Dei tui. Ego Dominus. 13 Non facies calumniam proximo tuo
nec spoliabis eum. Non morabitur merces mercennarii apud te usque
mane. 14 Non maledices surdo nec coram caeco pones offendiculum; sed
timebis Deum tuum. Ego Dominus. 15 Non facietis, quod iniquum est in
iudicio. Non consideres personam pauperis nec honores vultum potentis.
Iuste iudica proximo tuo. 16 Non eris criminator et susurro in populo
tuo. Non stabis contra sanguinem proximi tui. Ego Dominus. 17 Ne oderis
fratrem tuum in corde tuo; argue eum, ne habeas super illo peccatum.
18 Non quaeres ultionem nec irasceris civibus tuis. Diliges proximum
tuum sicut teipsum. Ego Dominus. 19 Leges meas custodite. Iumenta
tua non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non
seres diverso semine. Veste, quae ex duobus texta est, non indueris. 20
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quae sit ancilla destinata
viro et tamen pretio non redempta nec libertate donata, vapulabunt ambo et
non morientur, quia non fuit libera. 21 Et in sacrificium suum pro
delicto offeret Domino ad ostium tabernaculi conventus arietem; 22
expiabitque eum sacerdos ariete a peccato eius coram Domino, et dimittetur
ei peccatum, quod peccavit. 23 Quando ingressi fueritis terram et
plantaveritis omnimoda ligna pomifera, non auferetis praeputia eorum, id
est poma, quae germinant; tribus annis erunt vobis immunda ut praeputia,
nec edetis ex eis. 24 Quarto anno omnis fructus eorum sanctificabitur
laudabilis Domino. 25 Quinto autem anno comedetis fructus eorum, ut
augeatur vobis proventus eorum. Ego Dominus Deus vester. 26 Non
comedetis cum sanguine. Non augurabimini nec observabitis omina. 27
Neque in rotundum attondebitis marginem comae nec truncabis barbam. 28
Et super mortuo non incidetis carnem vestram neque figuras aliquas in cute
incidetis vobis. Ego Dominus. 29 Ne polluas et prostituas filiam tuam,
ne contaminetur terra et impleatur piaculo. 30 Sabbata mea custodite et
sanctuarium meum metuite. Ego Dominus. 31 Non declinetis ad pythones
nec ab hariolis aliquid sciscitemini, ut polluamini per eos. Ego Dominus
Deus vester. 32 Coram cano capite consurge et honora personam senis; et
time Deum tuum. Ego Dominus. 33 Si habitaverit tecum advena in terra
vestra, non opprimetis eum; 34 sed sit inter vos quasi indigena, et
diliges eum sicut teipsum: fuistis enim et vos advenae in terra Aegypti.
Ego Dominus Deus vester. 35 Nolite facere iniquum aliquid in iudicio,
in regula, in pondere, in mensura. 36 Statera iusta, aequa pondera, iustum
ephi aequumque hin sint vobis. Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos de
terra Aegypti. 37 Custodite omnia praecepta mea et universa iudicia et
facite ea. Ego Dominus ”.
20 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Haec lo
queris filiis Israel: Homo de filiis Israel et de advenis, qui habitant in
Israel, si dederit de semine suo idolo Moloch, morte moriatur: populus
terrae lapidabit eum. 3 Et ego ponam faciem meam contra illum;
succidamque eum de medio populi sui, eo quod dederit de semine suo Moloch
et contaminaverit sanctuarium meum ac polluerit nomen sanctum meum. 4
Quod si clauserit populus terrae oculos suos, ne videat hominem illum, qui
dederit de semine suo Moloch, nec voluerit eum occidere, 5 ponam ego
faciem meam super hominem illum et cognationem eius succidamque et ipsum
et omnes, qui consenserunt ei, ut fornicarentur cum Moloch, de medio
populi sui. 6 Anima, quae declinaverit ad pythones et hariolos et
fornicata fuerit cum eis, ponam faciem meam contra eam et interficiam
illam de medio populi sui. 7 Sanctificamini et estote sancti, quia ego
Dominus Deus vester. 8 Custodite praecepta mea et facite ea. Ego
Dominus, qui sanctifico vos. 9 Qui maledixerit patri suo et matri,
morte moriatur; qui patri matrique maledixit, sanguis eius sit super
eum. 10 Si moechatus quis fuerit cum uxore alterius et adulterium
perpetrarit cum coniuge proximi sui, morte moriantur et moechus et
adultera. 11 Qui dormierit cum noverca sua et revelaverit ignominiam
patris sui, morte moriantur ambo: sanguis eorum sit super eos. 12 Si
quis dormierit cum nuru sua, uterque moriatur, quia scelus operati sunt:
sanguis eorum sit super eos. 13 Qui dormierit cum masculo coitu
femineo, uterque operatus est nefas, morte moriantur: sit sanguis eorum
super eos. 14 Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus
operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio
vestri. 15 Qui cum iumento et pecore coierit, morte moriatur; pecus
quoque occidite. 16 Mulier, quae succubuerit cuilibet iumento, simul
interficies illam cum eo, morte moriantur: sanguis eorum sit super
eos. 17 Qui acceperit sororem suam filiam patris sui vel filiam matris
suae et viderit turpitudinem eius, illaque conspexerit fratris ignominiam,
nefaria res est; occidentur in conspectu populi sui, eo quod turpitudinem
sororis suae revelaverit, portabit iniquitatem suam. 18 Qui coierit cum
muliere in fluxu menstruo et revelaverit turpitudinem eius fontem
eius nudavit, ipsaque aperuit fontem sanguinis sui interficientur
ambo de medio populi sui. 19 Turpitudinem materterae et amitae tuae non
discooperies; qui hoc fecerit, ignominiam carnis suae nudavit; portabunt
ambo iniquitatem suam. 20 Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui
et revelaverit ignominiam cognationis suae, portabunt ambo peccatum suum:
absque liberis morientur. 21 Qui duxerit uxorem fratris sui, immunditia
est, turpitudinem fratris sui revelavit: absque liberis erunt. 22
Custodite omnes leges meas atque omnia iudicia et facite ea, ne et vos
evomat terra, quam intraturi estis et habitaturi. 23 Nolite ambulare
in legitimis nationum, quas ego expulsurus sum ante vos. Omnia enim haec
fecerunt, et abominatus sum eas 24 locutusque sum vobis: Vos
possidebitis terram eorum, et ego dabo eam vobis in hereditatem, terram
fluentem lacte et melle. Ego Dominus Deus vester, qui separavi vos a
ceteris populis. 25 Separate ergo et vos iumentum mundum ab immundo et
avem immundam a munda, ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus
et cunctis, quae moventur in terra, et quae vobis separavi tamquam
immunda. 26 Eritis mihi sancti, quia sanctus sum ego Dominus et
separavi vos a ceteris populis, ut essetis mei. 27 Vir sive mulier, in
quibus pythonicus vel divinationis fuerit spiritus, morte moriantur;
lapidibus obruent eos: sanguis eorum sit super illos ”.
21 1 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad sacer dotes
filios Aaron et dices eis: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium
suorum, 2 nisi tantum in consanguineis propinquis, id est super matre
et patre et filio ac filia, fratre quoque 3 et sorore virgine
propinqua, quae non est nupta viro; in ipsa contaminabitur. 4 Non
contaminabitur ut maritus in cognatis suis, ne profanetur. 5 Non radent
caput nec barbam neque in carne sua facient incisuras. 6 Sancti erunt
Deo suo et non polluent nomen eius: incensa enim Domini et panem Dei sui
offerunt et ideo sancti erunt. 7 Scortum et oppressam non ducent uxorem
nec eam, quae repudiata est a marito, quia consecratus est Deo suo. 8
Et sanctificabis eum, quia panem Dei sui offert. Sit ergo sanctus tibi,
quia ego sanctus sum, Dominus, qui sanctifico vos. 9 Sacerdotis filia,
si profanaverit se stupro, profanat nomen patris sui; flammis
exuretur. 10 Sacerdos maximus inter fratres suos, super cuius caput
fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt,
vestitusque est sanctis vestibus, comam suam non excutiet, vestimenta non
scindet 11 et ad omnem mortuum non ingredietur omnino; super patre
quoque suo et matre non contaminabitur. 12 Nec egredietur de
sanctuario, ne polluat sanctuarium Domini, quia consecratus est oleo
unctionis Dei sui. Ego Dominus. 13 Virginem ducet uxorem; 14 viduam
et repudiatam et oppressam atque meretricem non accipiet, sed virginem de
cognatis suis ducet uxorem. 15 Ne profanet stirpem suam inter cognatos
suos, quia ego Dominus, qui sanctifico eum ”. 16 Locutusque est Dominus
ad Moysen dicens: 17 “ Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo in
generationibus suis, qui habuerit maculam, non accedet, ut offerat panem
Dei sui; 18 quia quicumque habuerit maculam, non accedet: si caecus
fuerit vel claudus, si mutilo naso vel deformis, 19 si fracto pede vel
manu, 20 si gibbus, si pusillus, si albuginem habens in oculo, si
iugem scabiem, si impetiginem in corpore vel contritos testiculos. 21
Omnis, qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet
offerre incensa Domini nec panem Dei sui. 22 Vescetur tamen pane Dei
sui de sanctissimis et de sanctis. 23 Sed ad velum non ingrediatur nec
accedat ad altare, quia maculam habet et contaminare non debet sanctuaria
mea, quia ego Dominus, qui sanctifico ea ”. 24 Locutus est ergo Moyses
ad Aaron et filios eius et ad omnem Israel.
22 1 Locutus quoque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere
ad Aaron et ad filios eius, ut caveant ab his, quae consecrata sunt
filiorum Israel, et non contaminent nomen sanctum meum, quae ipsi offerunt
mihi. Ego Dominus. 3 Dic ad eos pro posteris vestris: Omnis homo, qui
accesserit de omni stirpe vestra ad sancta, quae consecraverunt filii
Israel Domino, in immunditia sua, peribit coram me. Ego Dominus. 4 Homo
de semine Aaron, qui fuerit leprosus aut patiens fluxum, non vescetur de
his, quae sanctificata sunt, donec sanetur. Qui tetigerit omne, quod
immundum est ex mor tuo, vel vir, ex quo egreditur semen, 5 et qui
tangit reptile, quo polluitur, vel hominem, quo polluitur qualibet
immunditia illius, 6 immundus erit usque ad vesperum et non vescetur
his, quae sanctificata sunt; sed cum laverit carnem suam aqua, 7 et
occubuerit sol, tunc mundatus vescetur de sanctificatis, quia cibus illius
est. 8 Morticinum et dilaceratum a bestia non comedent, nec polluentur
in eis. Ego Dominus. 9 Custodient praeceptum meum, ut non habeant
super illo peccatum et propterea moriantur, cum polluerint illud; ego
Dominus, qui sanctifico eos. 10 Omnis alienigena non comedet de
sanctificatis, inquilinus sacerdotis et mercennarius non vescentur ex eis.
11 Quem autem sacerdos emerit, et qui vernaculus domus eius fuerit, hi
comedent ex eis. 12 Si filia sacerdotis cuilibet ex populo nupta
fuerit, de muneribus, quae sanctificata sunt, non vescetur; 13 sin
autem vidua vel repudiata et absque liberis reversa fuerit ad domum patris
sui, sicut puella consueverat, aletur cibo patris sui. Omnis alienigena
comedendi ex eo non habet potestatem. 14 Qui comederit de sanctificatis
per ignorantiam, addet quintam partem cum eo, quod comedit, et dabit
sacerdoti sanctificatum. 15 Nec contaminabunt sanctificata filiorum
Israel, quae tamquam munus offerunt Domino, 16 ne inducant super eos
iniquitatem delicti, cum illi sanctificata sua comederint. Ego Dominus,
qui sanctifico ”. 17 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 18 “
Loquere ad Aaron et filios eius et ad omnes filios Israel dicesque ad eos:
Homo de domo Israel et de advenis, qui habitant apud vos, qui obtulerit
oblationem suam vel vota solvens vel sponte offerens, quidquid illud
obtulerit in holocaustum Domino, 19 in beneplacitum pro vobis
offeratur masculus immaculatus ex bobus et ex ovibus et ex capris; 20
si maculam habuerit, non offeretis, quia non erit vobis acceptabile. 21
Homo, qui obtulerit victimam pacificorum Domino, vel vota solvens vel
sponte offerens tam de bobus quam de ovibus immaculatum offeret, ut
acceptabile sit; omnis macula non erit in eo. 22 Si caecum fuerit, si
fractum, si mutilum, si verrucam habens aut scabiem vel impetiginem, non
offeretis ea Domino nec in incensum dabitis ex eis super altare Domino.
23 Bovem et ovem deformem et debilem voluntarie offerre potes; votum
autem ex his solvi non potest. 24 Omne animal, quod vel contritis vel
tusis vel sectis ablatisque testiculis est, non offeretis Domino, et in
terra vestra hoc omnino ne faciatis. 25 De manu alienigenae non
offeretis cibum Dei vestri ex omnibus his animalibus, quia corrupta et
maculata sunt omnia; non erunt in beneplacitum pro vobis ”. 26
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 “ Bos, ovis et capra, cum
genita fuerint, septem diebus erunt sub ubere matris suae; die autem
octavo et deinceps erunt acceptabile munus incensi Domino. 28 Sive
illa bos sive ovis non immolabuntur una die cum fetibus suis. 29 Si
sacrificaveritis hostiam pro gratiarum actione Domino, sacrificabitis, ut
possit esse placabilis. 30 Eodem die comedetis eam; non remanebit
quidquam in mane alterius diei. Ego Dominus. 31 Custodite mandata mea
et facite ea. Ego Dominus. 32 Ne polluatis nomen meum sanctum, ut
sanctificer in medio filiorum Israel. Ego Dominus, qui sanctifico vos
33 et eduxi de terra Aegypti, ut essem vobis in Deum. Ego Dominus
”.
23 1 Locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere filiis
Israel et dices ad eos: Hae sunt feriae Domini, quas vocabitis conventus
sanctos; hae sunt feriae meae. 3 Sex diebus facietis opus; dies
septimus sabbatum requiei est, conventus sanctus; omne opus non facietis;
sabbatum est Domino in cunctis habitationibus vestris. 4 Hae sunt ergo
feriae Domini, conventus sancti, quas celebrare debetis temporibus
suis. 5 Mense primo, quarta decima die mensis, ad vesperum Pascha
Domini est. 6 Et quinta decima die mensis huius sollemnitas Azymorum
Domini est. Septem diebus azyma comedetis. 7 Die primo erit vobis
conventus sanctus; omne opus servile non facietis in eo, 8 sed
offeretis incensum Domino septem diebus. Die autem septimo erit conventus
sanctus, nullumque servile opus facietis in eo ”. 9 Locutusque est
Dominus ad Moysen dicens: 10 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos:
Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem,
feretis manipulum spicarum primitias messis vestrae ad sacerdotem, 11
qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis; altero
die sabbati sanctificabit illum. 12 Atque in eodem die, quo manipulum
consecrabitis, facietis agnum immaculatum anniculum in holocaustum Domino,
13 et oblationem cum eo duas decimas similae conspersae oleo in
incensum Domino odoremque suavissimum et libamentum eius vini quartam
partem hin. 14 Panem et grana tosta farrem recentem non comedetis ex
segete usque ad diem, qua offeretis ex ea munus Deo vestro. Praeceptum est
sempiternum generationibus vestris in cunctis habitaculis vestris. 15
Numerabitis vobis ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum
elationis, septem hebdomadas plenas 16 usque ad alteram diem
expletionis hebdomadae septimae, id est quinquaginta dies; et sic
offeretis oblationem novam Domino 17 ex habitaculis vestris panes
elationis duos de duabus decimis similae fermentatae, quos coquetis in
primitias Domino; 18 offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos
anniculos et vitulum de armento unum et arietes duos, et erunt holocaustum
Domino cum oblatione similae et libamentis suis in odorem suavissimum
Domino. 19 Facietis et hircum in sacrificium pro peccato duosque agnos
anniculos, hostias pacificorum. 20 Cumque elevaverit eos sacerdos cum
panibus primitiarum coram Domino, cum duobus agnis sanctum erunt Domino in
usum sacerdotis. 21 Et vocabitis hoc ipso die conventum, conventus
sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo. Legitimum
sempiternum erit in cunctis habitaculis generationibus vestris. 22 Cum
autem metatis segetem terrae vestrae, non secabis eam usque ad oram agri
nec remanentes spicas colliges, sed pauperibus et peregrinis dimittes eas.
Ego Dominus Deus vester ”. 23 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
24 “ Loquere filiis Israel: Mense septimo, prima die mensis, erit
vobis requies, memoriale, clangentibus tubis, conventus sanctus. 25
Omne opus servile non facietis in eo et offeretis incensum Domino ”. 26
Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 27 “ Attamen decimo die
mensis huius septimi dies Expiationum est, conventus sanctus erit vobis;
affligetisque animas vestras in eo et offeretis incensum Domino. 28
Omne opus non facietis in tempore diei huius, quia dies expiationum est in
expiationem vestram coram Domino Deo vestro. 29 Omnis anima, quae
afflicta non fuerit die hoc, peribit de populis suis; 30 et,quae
operis quippiam fecerit die hac, delebo eam de populo suo. 31 Nihil
ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vestris
generationibus in cunctis habitationibus vestris. 32 Sabbatum
requietionis est vobis, et affligetis animas vestras; die nono mensis a
vespero usque ad vesperum servabitis sabbatum vestrum ”. 33 Et locutus
est Dominus ad Moysen dicens: 34 “ Loquere filiis Israel: Quinto
decimo die mensis huius septimi erit festum Tabernaculorum septem diebus
Domino. 35 Die primo conventus sanctus, omne opus servile non facietis
in eo; 36 septem diebus offeretis incensum Domino. Die octavo
conventus sanctus erit vobis et offeretis incensum Domino; est enim
coetus: omne opus servile non facietis. 37 Hae sunt feriae Domini, quas
vocabitis conventus sanctos, offeretisque in eis incensum Domino,
holocausta et oblationes similae, sacrificia et libamenta iuxta ritum
uniuscuiusque diei; 38 praeter sabbata Domini donaque vestra et omnia,
quae offeretis ex voto vel quae sponte tribuetis Domino. 39 Sed quinto
decimo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terrae,
celebrabitis festum Domini septem diebus; die primo et die octavo erit
requies. 40 Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimos
spatulasque palmarum et ramos ligni densarum frondium et salices de
torrente et laetabimini coram Domino Deo vestro. 41 Celebrabitisque
sollemnitatem eius septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit
generationibus vestris. Mense septimo festum celebrabitis 42 et
habitabitis in umbraculis septem diebus; omnis, qui de genere est Israel,
manebit in tabernaculis, 43 ut discant posteri vestri quod in
tabernaculis habitare fecerim filios Israel, cum educerem eos de terra
Aegypti. Ego Dominus Deus vester ”. 44 Locutusque est Moyses super
sollemnitatibus Domini ad filios Israel.
24 1 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Praecipe fi
liis Israel, ut afferant tibi oleum de olivis purissimum ac lucidum ad
concinnandas lucernas candelabri iugiter. 3 Extra velum testimonii in
tabernaculo conventus parabit illud Aaron a vespere usque ad mane coram
Domino iugiter, ritu perpetuo in generationibus vestris. 4 Super
candelabro mundissimo parabit lucernas semper in conspectu Domini. 5
Accipies quoque similam et coques ex ea duodecim panes, qui singuli
habebunt duas decimas, 6 quorum senos altrinsecus super mensam
purissimam coram Domino statues. 7 Et pones super ambas strues tus
lucidissimum, ut sit panis in memoriale, incensum Domino. 8 Per
singula sabbata mutabuntur coram Domino suscepti a filiis Israel; foedus
sempiternum. 9 Eruntque Aaron et filiorum eius, ut comedant eos in
loco sancto, quia sanctum sanctorum est ei de incensis Domini; iure
perpetuo ”. 10 Ecce autem egressus filius mulieris Israelitis, quem
pepererat de viro Aegyptio inter filios Israel, iurgatus est in castris
cum viro Israelita. 11 Cumque blasphemasset nomen et maledixisset ei,
adductus est ad Moysen; vocabatur autem mater eius Salomith filia Dabri de
tribu Dan. 12 Miseruntque eum in custodiam, donec nossent quid iuberet
Dominus. 13 Qui locutus est ad Moysen dicens: 14 “ Educ blasphemum
extra castra, et ponant omnes, qui audierunt, manus suas super caput eius,
et lapidet eum coetus universus. 15 Et ad filios Israel
loqueris: Homo, qui maledixerit Deo suo, portabit peccatum suum; 16
et, qui blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur: lapidibus opprimet
eum omnis coetus, sive ille peregrinus sive civis fuerit. Qui
blasphemaverit nomen Domini, morte moriatur. 17 Qui percusserit et
occiderit hominem, morte moriatur. 18 Qui percusserit animal, reddet
vicarium, id est animam pro anima. 19 Qui irrogaverit maculam cuilibet
civium suorum, sicut fecit, sic fiet ei: 20 fracturam pro fractura,
oculum pro oculo, dentem pro dente restituet; qualem inflixerit maculam,
talem sustinere cogetur. 21 Qui percusserit iumentum, reddet aliud. Qui
percusserit hominem, morietur. 22 Aequum iudicium sit inter vos, sive
peregrinus sive civis peccaverit; quia ego sum Dominus Deus vester
”. 23 Locutusque est Moyses ad filios Israel, et eduxerunt eum, qui
blasphemaverat, extra castra, ac lapidibus oppresserunt. Feceruntque filii
Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi.
25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen in monte Sinai di cens:
2 “ Loquere filiis Israel et dices ad eos: Quando ingressi fueritis
terram, quam ego dabo vobis, sabbatizet terra sabbatum Domino. 3 Sex
annis seres agrum tuum et sex annis putabis vineam tuam colligesque
fructus eius; 4 septimo autem anno, sabbatum requietionis erit terrae,
sabbatum Domino: agrum tuum non seres et vineam tuam non putabis. 5
Quae sponte gignit humus, non metes et uvas vineae tuae non putatae non
colliges quasi vindemiam; annus enim requietionis erit terrae. 6 Et
erit sabbatum terrae vobis in cibum: tibi et servo tuo, ancillae et
mercennario tuo et advenis, qui peregrinantur apud te, 7 iumentis tuis
et animalibus, quae in terra tua sunt, omnia, quae nascuntur, praebebunt
cibum. 8 Numerabis quoque tibi septem hebdomadas annorum, id est septem
septies, quae simul faciunt annos quadraginta novem; 9 et clanges
bucina mense septimo, decima die mensis expiationis die clangetis tuba in
universa terra vestra. 10 Sanctificabitisque annum quinquagesimum et
vocabitis remissionem in terra cunctis habitatoribus eius: ipse est enim
iobeleus. Revertemini unusquisque ad possessionem suam, et unusquisque
rediet ad familiam pristinam. 11 Iobeleus erit vobis quinquagesimus
annus. Non seretis neque metetis sponte in agro nascentia neque vineas non
putatas vindemiabitis 12 ob sanctificationem iobelei; sed de agro
statim ablatas comedetis fruges. 13 Hoc anno iobelei rediet
unusquisque vestrum ad possessionem suam. 14 Quando vendes quippiam
civi tuo vel emes ab eo, ne contristet unusquisque fratrem suum; sed iuxta
numerum annorum post iobeleum emes ab eo, 15 et iuxta supputationem
annorum frugum vendet tibi. 16 Quanto plures anni remanserint post
iobeleum, tanto crescet et pretium; et quanto minus temporis numeraveris,
tanto minoris et emptio constabit: tempus enim frugum vendet tibi. 17
Nolite affligere contribules vestros, sed timeas Deum tuum, quia ego
Dominus Deus vester. 18 Facite praecepta mea et iudicia, custodite et
implete ea, ut habitare possitis in terra absque ullo pavore, 19 et
gignat vobis humus fructus suos, quibus vescamini usque ad saturitatem, et
habitabitis super terram, nullius impetum formidantes. 20 Quod si
dixeritis: "Quid comedemus anno septimo, si non seruerimus neque
collegerimus fruges nostras?". 21 Dabo benedictionem meam vobis anno
sexto, et faciet fructus trium annorum, 22 seretisque anno octavo et
comedetis veteres fruges usque ad nonum annum; donec nova nascantur,
edetis vetera. 23 Terra quoque non veniet in perpetuum, quia mea est,
et vos advenae et coloni mei estis. 24 Unde cuncta regio possessionis
vestrae sub redemptionis condicione a vobis vendetur. 25 Si attenuatus
frater tuus vendiderit partem possessionis suae, veniet ut redemptor
propinquus eius, et redimet, quod ille vendiderat. 26 Sin autem non
habuerit redemptorem et ipse pretium ad redimendum potuerit invenire,
27 computabuntur fructus ex eo tempore, quo vendidit; et, quod
reliquum est, reddet emptori sicque recipiet possessionem suam. 28
Quod si non invenerit manus eius, ut reddat pretium, habebit emptor, quod
emerat, usque ad annum iobeleum. In ipso enim omnis venditio rediet ad
dominum et ad possessorem pristinum. 29 Qui vendiderit domum intra
urbis muros, habebit licentiam redimendi, donec unus impleatur annus.
30 Si non redemerit, et anni circulus fuerit evolutus, emptor
possidebit eam et posteri eius in perpetuum; et redimi non poterit, etiam
in iobeleo. 31 Sin autem in villa fuerit domus, quae muros non habet,
agrorum iure vendetur: potest redimi et in iobeleo revertetur ad
dominum. 32 Aedes Levitarum, quae in urbibus possessionis eorum sunt,
semper possunt ab eis redimi. 33 Si autem quis redemerit a Levitis,
domus et urbs in iobeleo revertentur ad dominos; quia domus urbium
leviticarum pro possessionibus eorum sunt inter filios Israel. 34
Suburbana autem pascua eorum non venient, quia possessio sempiterna est
eis. 35 Si attenuatus fuerit frater tuus, et infirma manus eius apud
te, suscipies eum quasi advenam et peregrinum, et vivet tecum. 36 Ne
accipias usuras ab eo nec amplius quam dedisti: time Deum tuum, ut vivere
possit frater tuus apud te. 37 Pecuniam tuam non dabis ei ad usuram
nec plus aequo exiges pro cibo tuo. 38 Ego Dominus Deus vester, qui
eduxi vos de terra Aegypti, ut darem vobis terram Chanaan et essem vester
Deus. 39 Si paupertate compulsus vendiderit se tibi frater tuus, non
eum opprimes servitute servorum, 40 sed quasi mercennarius et colonus
erit tecum. Usque ad annum iobeleum operabitur apud te 41 et postea
egredietur cum liberis suis et revertetur ad cognationem suam et ad
possessionem patrum suorum. 42 Mei enim servi sunt, et ego eduxi eos
de terra Aegypti: non venient condicione servorum; 43 ne affligas eum
per po tentiam, sed metuito Deum tuum. 44 Servus et ancilla sint tibi
de nationibus, quae in circuitu vestro sunt; de illis emetis servum et
ancillam. 45 De filiis quoque advenarum, qui peregrinantur apud vos,
emetis et de cognatione eorum, quae est apud vos et quam genuerint in
terra vestra, hos habebitis in possessionem 46 et hereditario iure
transmittetis ad posteros ac possidebitis in aeternum ut servos; fratres
autem vestros filios Israel ne opprimatis cum potentia. 47 Si
invaluerit apud vos manus advenae atque peregrini, et attenuatus frater
tuus vendiderit se ei aut cuiquam de stirpe eius, 48 post venditionem
potest redimi. Unus ex fratribus suis redimet eum 49 et patruus et
patruelis et consanguineus et affinis. Sin autem et ipse potuerit, redimat
se, 50 supputatis dumtaxat cum emptore annis a tempore venditionis
suae usque ad annum iobeleum, et pecunia, qua venditus fuerat, iuxta
annorum numerum et rationem mercennarii supputata. 51 Si plures
fuerint anni, qui remanent usque ad iobeleum, secundum hos reddet et
pretium redemptionis de pecunia emptionis; 52 si pauci, ponet rationem
cum eo; iuxta annorum numerum reddet emptori, quod reliquum est annorum,
53 quibus ante servivit, mercedibus mercennarii imputatis. Non
affliget eum violenter in conspectu tuo. 54 Quod si per haec redimi non
potuerit, anno iobeleo egredietur cum liberis suis: 55 mei sunt enim
servi filii Israel, quos eduxi de terra Aegypti. Ego Dominus Deus vester
”.
26 1 “ Non facietis vobis idolum et sculptile nec lapidem eri
getis nec imaginem sculptam in petra ponetis in terra vestra, ut adoretis
eam. Ego enim sum Dominus Deus vester. 2 Custodite sabbata mea et
pavete sanctuarium meum. Ego Dominus. 3 Si in praeceptis meis
ambulaveritis et mandata mea custodieritis et feceritis ea, 4 dabo
vobis pluvias temporibus suis, et terra gignet germen suum, et pomis
arbores replebuntur. 5 Apprehendet messium tritura vindemiam, et
vindemia occupabit sementem; et comedetis panem vestrum in saturitatem et
absque pavore habitabitis in terra vestra. 6 Dabo pacem in finibus
vestris, dormietis, et non erit qui exterreat. Auferam malas bestias, et
gladius non transibit per terminos vestros. 7 Persequemini inimicos
vestros, et corruent coram vobis gladio. 8 Persequentur quinque de
vestris centum alienos, et centum ex vobis decem milia; cadent inimici
vestri in conspectu vestro gladio. 9 Respiciam vos et crescere faciam;
multiplicabimini, et firmabo pactum meum vobiscum. 10 Comedetis vetusta
congregata priorum messium; et vetera, novis supervenientibus,
proicietis. 11 Ponam habitaculum meum in medio vestri, et non
abominabitur vos anima mea. 12 Ambulabo inter vos et ero vester Deus,
vosque eritis populus meus. 13 Ego Dominus Deus vester, qui eduxi vos
de terra Aegyptiorum, ne serviretis eis, et qui confregi vectes iugi
vestri, ut incederetis erecti. 14 Quod si non audieritis me nec
feceritis omnia mandata haec, 15 si spreveritis leges meas, et iudicia
mea contempserit anima vestra, ut non faciatis omnia, quae a me constituta
sunt, et ad irritum perducatis pactum meum, 16 ego quoque haec faciam
vobis: visitabo vos in terrore repentino, in tabe et ardore, qui
conficiant oculos et consumant animam, frustra seretis sementem, quae ab
hostibus devorabitur. 17 Ponam faciem meam contra vos, et corruetis
coram hostibus vestris et subiciemini his, qui oderunt vos, et fugietis,
nemine persequente. 18 Sin autem nec sic oboedieritis mihi, addam
correptiones vestras septuplum propter peccata vestra 19 et conteram
superbiam duritiae vestrae. Daboque caelum vobis desuper sicut ferrum et
terram aeneam. 20 Consumetur incassum robur vestrum: non proferet
terra germen, nec arbores poma praebebunt. 21 Si ambulaveritis ex
adverso mihi nec volueritis audire me, addam plagas vestras usque in
septuplum propter peccata vestra; 22 emittamque in vos bestias agri,
quae absque liberis vos faciant et deleant pecora vestra et ad paucitatem
vos redigant, desertaeque fiant viae vestrae. 23 Quod si nec sic
volueritis recipere disciplinam, sed ambulaveritis ex adverso mihi, 24
ego quoque contra vos adversus incedam et percutiam vos septies propter
peccata vestra. 25 inducamque super vos gladium ultorem foederis mei;
cumque confugeritis in urbes vestras, mittam pestilentiam in medio vestri,
et trademini hostium manibus. 26 Postquam confregero vobis baculum
panis, coquent decem mulieres in uno clibano panem vestrum et reddent eum
ad pondus, et comedetis et non saturabimini. 27 Sin autem nec per haec
audieritis me, sed ambulaveritis contra me, 28 et ego incedam adversus
vos in furore contrario; et corripiam vos septem plagis propter peccata
vestra, 29 ita ut comedatis carnes filiorum et filiarum vestrarum.
30 Destruam excelsa vestra et thymiamateria confringam et ponam
cadavera vestra super cadavera idolorum vestrorum, et abominabitur vos
anima mea, 31 in tantum ut urbes vestras redigam in solitudinem et
deserta faciam sanctuaria vestra nec recipiam ultra odorem suavissimum.
32 Disperdamque terram vestram; et stupebunt super ea inimici vestri,
cum habitatores illius fuerint. 33 Vos autem dispergam in gentes et
evaginabo post vos gladium; eritque terra vestra deserta et civitates
dirutae. 34 Tunc placebunt terrae sabbata sua cunctis diebus
solitudinis suae; quando fueritis in terra hostili, sabbatizabit et
sabbata sua supplebit. 35 Cunctis diebus solitudinis sabbatizabit, eo
quod non requieverit in sabbatis vestris, quando habitabatis in ea. 36
Et, qui de vobis remanserint, dabo pavorem in cordibus eorum in regionibus
hostium; terrebit eos sonitus folii volantis, et ita fugient quasi
gladium; cadent, nullo persequente. 37 Et corruent singuli super
fratres suos quasi bella fugientes, nemine persequente. Nemo vestrum
inimicis audebit resistere. 38 Peribitis inter gentes, et hostilis vos
terra consumet. 39 Quod si et de vobis aliqui remanserint, tabescent
in iniquitatibus suis in terris inimicorum vestrorum et propter peccata
patrum suorum cum ipsis tabescent. 40 Et confitebuntur iniquitates
suas et maiorum suorum, quibus praevaricati sunt in me et ambulaverunt ex
adverso mihi, 41 ut et ego ambularem contra eos et inducerem illos in
terram hostilem; vel tunc humiliabitur incircumcisum cor eorum, et tunc
expiabunt pro impietatibus suis. 42 Et recordabor foederis mei, quod
pepigi cum Iacob et Isaac et Abraham. Terrae quoque memor ero, 43
quae, cum relicta fuerit ab eis, complacebit sibi in sabbatis suis patiens
solitudinem propter illos. Ipsi vero expiabunt pro peccatis suis, eo quod
abiecerint iudicia mea et leges meas despexerint. 44 Et tamen, etiam
cum essent in terra hostili, non penitus abieci eos neque sic despexi, ut
consumerentur, et irritum facerem pactum meum cum eis. Ego enim sum
Dominus, Deus eorum. 45 Et recordabor eis foederis cum maioribus, quos
eduxi de terra Aegypti in conspectu gentium, ut essem Deus eorum. Ego
Dominus ”. 46 Haec sunt iudicia atque praecepta et leges, quas dedit
Dominus inter se et inter filios Israel in monte Sinai per manum
Moysi.
27 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere fi
liis Israel et dices ad eos: Homo, qui votum fecerit et spoponderit Deo
animas, sub aestimatione dabit pretium: 3 si fuerit masculus a
vicesimo usque ad sexagesimum annum, dabit quinquaginta siclos argenti ad
mensuram sanctuarii; 4 si mulier, triginta. 5 A quinto autem anno
usque ad vicesimum masculus dabit viginti siclos, femina decem; 6 ab
uno mense usque ad annum quintum pro masculo dabuntur quinque sicli, pro
femina tres; 7 sexagenarius et ultra masculus dabit quindecim siclos,
femina decem. 8 Si pauper fuerit et aestimationem reddere non valebit,
sistet eum coram sacerdote, et quantum ille aestimaverit et viderit posse
reddere, tantum dabit. 9 Animal autem, quod immolari potest Domino, si
quis voverit, sanctum erit 10 et mutari non poterit, id est nec melius
malo nec peius bono. Quod si mutaverit, et ipsum quod mutatum est et illud
pro quo mutatum est, consecratum erit Domino. 11 Animal immundum, quod
immolari Domino non potest, si quis voverit, adducetur ante sacerdotem,
12 qui diiudicans utrum bonum an malum sit, sicut statuet pretium, sic
erit. 13 Quod si redimere illud voluerit is qui offert, addet supra
aestimationem quintam partem. 14 Homo si voverit domum suam et
sanctificaverit Domino, considerabit eam sacerdos utrum bona an mala sit,
et iuxta pretium, quod ab eo fuerit constitutum, stabit. 15 Sin autem
ille, qui voverat, voluerit redimere eam, dabit quintam partem
aestimationis supra et habebit domum. 16 Quod si agrum possessionis
suae voverit et consecraverit Domino, iuxta mensuram sementis aestimabitur
pretium: si triginta homer hordei seritur terra, quinquaginta siclis
aestimabitur argenti. 17 Si statim ab anno iobelei voverit agrum,
quanto valere potest, tanto aestimabitur. 18 Sin autem post aliquantum
temporis, supputabit ei sacerdos pecuniam iuxta annorum, qui reliqui sunt,
numerum usque ad iobeleum, et detrahetur ex pretio. 19 Quod si
voluerit redimere agrum ille, qui voverat, addet quintam partem aestimatae
pecuniae et possidebit eum. 20 Sin autem noluerit redimere, sed alteri
cuilibet vendiderit, ultra redimi non poterit; 21 sed, cum iobelei
venerit dies, sanctum erit Domino sicut ager anathematis; sacerdotis erit
possessio eius. 22 Quod si agrum emptum, qui non est de possessione
maiorum, sanctificare voluerit Domino, 23 supputabit ei sacerdos iuxta
annorum numerum usque ad iobeleum pretium, quod dabit ille, qui voverat,
in ipso die ut sanctum Domino. 24 In anno autem iobelei revertetur
ager ad priorem dominum, qui vendiderat eum et habuerat in sortem
possessionis suae. 25 Omnis aestimatio siclo sanctuarii ponderabitur;
siclus viginti gera habet. 26 Primogenita, quae de animalibus ad
Dominum pertinent, nemo sanctificare poterit et vovere: sive bos sive ovis
fuerit, Domini sunt. 27 Quod si immundum est animal, redimet, qui
obtulit, iuxta aestimationem et addet quintam partem pretii; si redimere
noluerit, vendetur quanto fuerit. 28 Omne anathema, quod aliquis vir
consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal
sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit
consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. 29 Et omnis homo, qui ut
anathema offertur, non redimetur, sed morte morietur. 30 Omnes decimae
terrae sive de frugibus sive de pomis arborum Domini sunt, sanctum Domino.
31 Si quis autem voluerit redimere aliquid de decimis suis, addet
quintam partem. 32 Omnes decimae boves et oves et caprae, quae sub
pastoris virga transeunt, quidquid decimum venerit, erit sanctum Domino.
33 Non discernetur inter bonum et malum nec altero commutabitur; si
quis mutaverit, et quod mutatum est et pro quo mutatum est, sanctum erit
et non redimetur ”. 34 Haec sunt praecepta, quae mandavit Dominus Moysi
ad filios Israel in monte Sinai.
|